227. II. Endre királynak levele III. Incze pápához Galiczia ügyeiről. 1215.

Venerabili in Christo patri I. Dei gracia Sacrosancte Romane Ecclesie Summo Pontifici, A. eadem gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Galicie, Ladomerieque Rex, salutem et debitam ac devotam in omnibus reverentiam, Significamus Sanctitati Vestre referentes gratiarum actiones, quod postulatio nostra super coronando filio nostro in Regem Galicie ad mandatum Apostolicum optatum consecuta est effectum, licet novissime populus Galicie fidelitatis sacramento deposito a Rege suo non solum recesserit, verum etiam collecto circum adjacentium Ruthenorum exercitu, castrum Galicie, in quo filius noster cum paucis commorabatur, obsederit. Ob quam rem ad partes illas adeo repente et festinanter compulsi sumus accedere, ut non solum honorandi, sicut decet Paternitatem vestram, propositum ad tempus arctaremur obmittere, verum nec exercitum nostrum nobis fas esset expectare. Unde quia non expediebat et maxime propter discrimen belli cursorem vestrum in illum tumultum introduci, ipsum ad vos remisimus, assumentes nobis, si Deus misericordiam nobiscum fecerit, onus transmittendi ad Concilium Episcopos Ruthenorum. Ad presens vero rogamus Paternitatem vestram, ut cursorem eum litteris vestris ad cognatum nostrum L. Ducem Polonie diriger dignemini, commendantes cognationem inter nos et ipsum mediante filii nostri et filie sue matrimonio contractam, invitantes enim eumdem, ut una nobiscum ad defensionem Galicie contra impugnatores ipsius sit sollicitus, maxime cum iidem Galicienses, sicut Regi suo suo super fidelitate, ita etiam super obediendo Romane Ecclesie sacramento teneantur adstricti. Supplicamus insuper Sanctitati Vestre quatinus coronam auream Regie dignitati congruentem filio nostro conferre et per latorem presentium fidelem nostrum in proximo transmittere dignemini, ut sicut unctionem Regalem a Sede Apostolica, ita et coronam a liberalitate vestra se recepisse gaudeat, ac per hoc magis favorabilem se suis efficiat et convicinis Regni sui perpetuam stabilitatem pretendat. Latori autem presentium in ceteris Sanctitas Vestra sicut et nobis fidem plenam adhibeat.

(Huillard-Bréholles, Examen des chartes de l’ E’glise Romaine contenues dans les rouleaux dits rouleaux de Cluny, Paris 1865. 84. l.)