224 II. Endre király megerősíti azon barátságos eggezkedést, melylyel Ananias comesnek fiai Tubullal és rokonaival egyenetlenségeiket elintézik. 1214.

In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. Iste sunt littere testimoniales composicionis super causa, que inter filios Ananie Comitis, scilicet Thomam et Ywancam fratrem eius mota fuit ex una parte, et Tubul, Petrum fratrem eius, et alios multos consanguineos eorundem Tubul et Petri ex altera, super destruccione predij predictorum Thome et Ywanca nomine Hongun, et bonorum ablacione, que in eodem predio erant, super interfeccione eciam Curialis Comitis eorum, qui in eodem predio fuit interfectus, nec non iniusta et uiolenta detencione terre sue et alijs iniurijs eisdem indebite illatis. Quod cum iam dicti Thomas et Ywanca essent in minori etate constituti, nec per se possent suam exequi iniuriam, Petrus et Conradus filij Cazmer Comitis eo, quod magis supradictis Thome et Ywanca attinebant, quia filij patruj sui erant, uoluntariam suscipientes tutelam sepedictorura Thome et Ywanca, et tanquam propriam iniuriam reputantes, supradictos Tubul et Petrum et alios aduersarios suos coram domino Rege conuenerunt, Rex vero causam delegauit Magistro Salomoni, et Letro Comiti fratri Marcelli cognoscendam. Judices autem dato pristaldo nomine Paulo de Zundia partes ad suam presenciam citarunt. Lite vero coram eisdem judicibus contestata, et ad peticionem partis impetite, eo quod supradicti judices eisdem suspecti uidebantur, ipse dominus Rex prioribus duobus judicibus alios duos adjunxit, scilicet Kalanum Quinque Ecclesiensem et Robertum Wesprimiensem Episcopos, qui simul cum duobus prioribus in cause cognicione procedentes, ad peticionem actoris estimarunt dampnum uniuersum eisdem illatum pro trecentis et quinquaginta marchis. Que cum coram judicibus sepedictis causa diucius esset uentillata; tandem post multa hinc inde proposita, rei meritis cause sue diffidentes, secundam quod consciencia eorundem dictabat, rogauerunt dictum Regem et Judices, ut remitterent partes a sua persona ad propriam prouinciam, cupientes causam magis amicabili uia sopiri, quam iudiciali sentencia decidi. Qui ad prouinciam suam redientes, boni uiri eiusdem prouincie taliter inter partes composuerumt, ut propter bonum pacis rei persoluerent actoribus tam pro dampnis illatis, quam interfeccione hominis sui, nec non et aliis iniuriis sexaginta et duas marchas, terram uero in litigio positam relinquerent iisdem actoribus sine omni lite in pace in perpetuum possidendam, secundum quod Petrus Comes patruus eorum olim possederat; promiserunt, quod nec per se nec per suos aliquo unquam tempore de terra supradicta mouerent questionem, nec eciam essent consilio uel auxilio his, qui de multociens nominata terra iam dictis Thome et Ywanca vel eorum heredibus questionem essent moturi; promiserunt eciam, quod si aliquo unquam tempore sepe dicta terra ab ipsis contingeret euinci, ut a possessione caderent terre memorate, id rei predictis actoribus inrequisitis vel inuitis non deberent emere; et ista omnia a parte rei sacramento corporaliter prestito, quod omnia, ut supradictum est, ab ipsis conservarentur intemerata. Hec composicio facta est coram predicto P. de Zundia pristaldo Magistri Salomonis, et coram multis aliis prouincie sue yobagionibus. Ego vero Rex A. Hungarie huic composicioni consensum adhibens, ut predicta composicio firma et rata permaneat, sigilli mei impressione (így) feci roborari. Actum anno ab Incarnacione Domini M° CC° quartodecimo.

(Eredetie bőrhártyán a királynak zöld selyemzsinórról függő pecséte alatt, főmélt. herczeg Batthyáni körmendi levéltárában.)