223. II. Endre király Vasmegye főispánjának meghagyja, hogy a sz. gothardi monostor jogait fenntartsa. 1214.

A. Dei gracia Hungarie Rex fidelibus suis Comiti de Ferreo Castro, et eius Curiali Comiti cum oumibus, ad quos littere presentes peruenerint salutem et graciam in perpetuum. Quociens quid a Regibus priuilegiatur, perhenni stabilitate finuatur. Vnde cum uniuersa priuilegia Regali auctoritate confirmata inuiolabilem debeant obtinere firmitatem, firmius tamen obseruari debent priuilegia, que Christi Ecclesijs nostra uel autecessorum nostrorum benignitate noscuntur indulta. Hinc est, quod ualde nos mouet, sicut ex relacione fratrum nostrorum de Sancto Gothardo comperimus, quod quidam nostri ministeriales et operarij occasione litterarum, quas a nobis impetrant, priuilegia nostra uel antecessorum nostrorum contempnendo presumunt annulare. Vnde uobis Comiti et Curiali Comiti Ferrei Castri specialiter, et omnibus ad quos littere presentes peruenerint, firmiter ac districte precipimus, ne hominem uel litteras quaslibet a nobis missas contra priuilegia monasterij Sancti Gothardi recipiatis, ut per hoc iura et libertates eiusdem monasterij inminuantur; sicut enim idem monasterium et eius populum a iurisdiccione per priuilegium omnimodis (így) exemimus, ne aliquod ius Comes Castri in eodem cenobio uel eius populo haberet; sic et a monetarijs nostris et liberorum denariorum ac ponderum collectoribus per priuilegium liberauimus, ne in terram prefati monasterij ingrediantur, nec descendant, nec populum numerent, nisi locum eundem nostre peccunie fidei eorum credite defraudatorem accusare uoluerint, et in nostra presencia conuincere accusatum; quod si in probacione defecerint, idem iudicium subibunt, in quo sepedictum monasterium condempnauerint. Denique quia super fidem Abbatis et eiusdem loci Conuentus reliquimus, quod peccuniam nostram de populo suo secundum suum priuilegium colligat et nobis deferat, aut cui iusserimus persoluat; penitus nolumus, vt hominem nostrum cum operarijs nostris in populum predicti monasterij ire aut aliquod ius sibi uel uobis in eis exigere permittatis. Quodsi deinceps ad nos querimonia de contemptu et uiolacione nostri priuilegij per Abbatem et fratres nostros delata fuerit et probata, quisquis ille presumptuosus temerator extiterit, Regiam indignacionem grauissime se nouerit incurrisse, et omnium rerum proscripcione, et capitis sui diminucione plectendum. Datum per manus Magistri Cene in Zowolun anno gracie M° CC° quartodecimo.

(Eredetie bőrhártyán, melyen a vörös-sárga-violaszinű selyemzsinórból függött pecsét már lemállott, a főmélt. herczeg Batthyáni; család levéltárában.)