221. III. Incze pápánnk ítélete a vegliai püspök és musciovári papság közti ügyben. 1213.

Innocentius Episcopus etc. venerabili fratri... Veglensi Episcopo salutem etc. Cum olim causam, que inter te ex parte una, et clericos castri Musculi Veglensis Diocesis ex altera vertebatur super eo, quod asserebas dictos clericos te, quociens ad ipsos accedis, extra portam castri debere cum processione recipere, ac tam tuis, quam sociorum equis annonam ministrare in domo, et ipsos in pascuis custodire, emendaturos, si eorum aliquem quoquo modo perdi contingeret, et tibi ac tuis, si ultra unum diem, in quo te debent integre procurare, moram ibidem duxeris faciendam, usque ad diem quartum panem et vinum procurationis nomine prestituros; asserens nichilominus eosdem tibi sicut laicos potestatibus secularibus ad banna teneri, et te a Spalato usque Venetias, cum illuc ire volueris, propriis debere sumptibus navigio deportare,... Abbati de Melta, et... Plebano Sancte Marie Maioris Jadertine, et... Archidiacono Veglensi sub certa forma duxerimus committendam: iidem, cognitis cause meritis, dictos clericos ad predicta omnia exolvenda tibi sententialiter condempnarunt; quorum sententia per venerabilem fratrem nostrum... Episcopum, et dilectum filium... Archidiaconum Polenses (így) auctoritate nostra postmodum extitit approbata. Verum ipsis clericis ad Sedem Apostolicam provocantibus, et partium procuratoribus demum propter hoc in nostra presentia constitutis, nos auditis, que fuerunt proposita per eosdem, venerabilibus fratribus nostris... Traguriensi et... Nonensi Episcopis, et dilecto filio... Abbati Sancti Damiani Jadertine Diocesis dedisse recolimus in mandatis, ut inquirentes super totius cause processu in litteris tunc directis ad ipsos plenius comprehenso, diligentius veritatem, causam ipsam ad presentiam nostram remitterent sufficienter instructam, prefigentes partibus terminum competentem, quo se nostro conspectui presentarent sententiam recepture. Cum igitur procuratores partium nuper ad nostram presentiam accessissent, processum judicum eorundem ab eisdem procuratoribus nobis exhibitum per dilectum filium nostrum P. tituli Sancte Cecilie Presbiterum Cardinalem examinari fecimus diligenter, et eodem per relationem Cardinalis ipsius plenius intellecto, sententiam a prefato Abbate de Melta et eius conjudicibus pro te latam de fratrum nostrorum consilio duximus confirmandam. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere etc. Si quis autem etc. Datum Laterani XIIII. kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno sextodecimo.

(Theiner id. m. I. köt. 46. l.)