220. II. Endre király a pannonhalmi apátságnak régi birtokát uj okmánynyal erősíti meg. 1213.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Vnitatis. Andreas Dei gratia Hungarie, Chroacie, Dalmacie, Rame, Seruie, Galicie Lodomerieque Rex in perpetuum. Quoniam ea, que charitatis geruntur officio, apud eum, qui charitas est, non celat ingrata teraporum obliuio; dignum est, ut ea, que a Regibus gloriose memorie Diuine remuneracionis intuitu collata Ecclesiis esse cognoscuntur, tanto clemencius Regia authoritate illesa permaneant; quanto oraciones Deo jugiter seruiencium apud Regem Regum omnium clemenciorem aditum optinere pie confiduntur. Dilecti igitur ac fidelis nostri Vros Abbatis de Monte Sancti Martini in Pannonia favorabili peticioni benigne condescendentes, priuilegium Beati Ladizlai Regis gloriose memorie tanto clemenciori affectu, ne inimice vetustatis succumberet silencio, vel aliqua calumpnia emergente deperiret, Regia authoritate dignum duximus corroborare et renouare; quanto superne uite feruenciori desiderio ab ipso Beato Rege collatum et confirmatum dicte Ecclesie esse minime diffidimus; et quanto euidencius oracionibus ibidem Deo jugiter seruiencium in opportunitatibus nostris nos adjuvari feliciter cottidie sentimus. Unde quia Beatus Rex Ladizlaus illam Ecclesiam specialiter prerogatiua dileccionis in omnibus amplexus est; tante prerogatiue, quam ex longa antiquitate possidet, derogare minime in aliquo volentes, sed ut jus exigit, eundem locum, quem integro affectu specialiter diligimus, ampliare satagentes; scilicet quidquid est in auctentico Beati Regis, ad rescindendum quamlibet calumpniam imposterum perpetuo confirmamus. Tenor autem auctentici ipsius talis est.

Quamvis homo omnia, que possidet, a Deo habeat; tamen id quod habet, Deo prebere non dubitet. Etenim si Christo, a quo multa habet, pauca porrigere dubitat; et ilud, quod possidet perdit, et ejus remuneratione, ut absconsor unius talenti carebit. Quia qui in his delectantur, que hujus mundi sunt, semper mendicant, et in egestate permanent. Qua vero remuneratione ne privaremur, Beatissimus Rex Stephanus, suique successores Reges, Duces, Pontifices, Comites, ceterique religiosi homines, et Ego Rex Ladizlaus monasterium Sancti Martini supra Montem Pannonie situm, prout Regia uis concessit, multis condonauimus opibus. Unde vero, ne per violentiam aliquorum vel fraudem, seu per negligentiam aliquid depereat, Ego Rex Hungarie Ladizlaus consilio omnium Regni mei Primatum curani dinumerare et commendare huic charte scriptum. Et ut propter antiquitatem negligentie locus non daretur; jussimus, ut ad memoriam posteris per succedentia tempora observaretur. Que autem tradita sunt, queque acquisita eidem Sancte Dei Ecclesie ab his prefatis hominibus, cum ceteris suis reditibus in terra, in aqua, in tributo et in omni substantia et facultate, continetur sub hac denotatione. Hec sunt autem predia et mansiones ceteraque mobilia ejusdem Sancte Dei Ecclesie: Primum predium est Pannonia, ubi Monasterium situm est. Secundum predium est Ruohti, quod dedit Rex Ladizlaus pro redempcione anime sue, et siluam unam, que vocatur Hashag. Tertium predium est Himudi nomine ville appellatum. Quartum predium est, quod vocatur Lahi. Quintum predium est, quod vocatur Vuosian, eodem eciam nomine ville appellatum. Sextum predium est Weihna eodem modo nomine ville appellatum. Septimum predium est, quod dedit Karci eodem eciam nomine, cujus appellatur locus. Octavum predium est, quod a colono accepit vocabulum Weinic, et quoniam ibi piscatorum copia est, ad auxilium eorum dedit Rex Ladizlaus lacum unum, qui vocatur Erecu, et terram parvulam de pastura boum; Regalis prestaldus quorum iudex Peder calvus. Nonum predium est, quod dedit Gurcu licentia Regis, et partem prati, quod est intra terminura alterius ville Regalis; prestaldus quorum vocatur Graba. Decimum predium est, quod vocatur Fizeg super ripam Danubii in condescensu ipsius fluminis in Danubium, a quo ipse locus suum sumpsit vocabulum; juxta quod predium est insula una, et usionale, de quo usionali tercia pars contingit Ecclesiam Beatissimi Martini, due vero partes conferuntur ad monasterium Beatissimi Petri. Vndecimum predium est, quod vocatur Almas. Duodecimum predium est, quod a colono nomen suum accepit Tiimurdi. Tredecimum predium est, quod vocatur Dinna. Quartum decimum predium est super Titiam in introitu Kenesa in supra dictum flumen, ad quod est lacus, qui vocatur Miruhe, quem dedit Rex Salomon. Regalis Prestaldus fuit Zoloca. Quintum decimum predium est infra sylvam Seleuch, quod dedit Rex L(adizlaus) ad pasturam porcorum cum triginta mansionibus subulcorum et trecentis porcis. In his vero supra dictis prediis nullus hominum habet potestatem preter Abbatem ipsius Sancte Ecclesie. Cetera autem loca, que habet commixta cum populis ista sunt: Est unus locus, ubi dedit Rex L(adizlaus) ductores nauium decem mansiones; Regalis prestaldus quarum Kuca. Alius locus, quem dedit Ruohti. Tercius Budrig, in quo Rex L(adizlaus) dedit lacum cum VII mansionibus piscatorum, et portum, et theloneum ipsius mercati. Quartus Bata. Quintus Funoldi, Tupei, Tordi, Keurishig, Cleti, Higmogos, Copulcy; in bis duobus locis Rex L(adizlaus) dedit XX mansiones seruorum; Tuhriez, Balvanis, Fen, Bagag et Vag, in quo habetur pomerium valde bonum, II lacus, et silua determinata; capelle vero eiusdem loci sanctissimi VII sunt, molendina ipsius loci sunt VII, CXXXl mansiones ministrorum, ad omnia genera operum debite, preter vineas, et aratra; CXL familie seruorum; XXX mansiones piscatorum; LXXXVIII mansiones vinitorum; CXXXVIII cocorum, pistorum, tornatorum, artificum, aurificum, fabrorum, pastorum, lotorum, pellipariorum, et ad omnia alia genera officiorum. Item eciam confirmauimus Regia auctoritate secundum quod inspeximus in tenore priuilegij Sanctorum predecessorum nostrorum Sancti Stephani et Ladizlai felicissime memorie terram in Sala, quam ex donacione ipsorum predicta Ecclesia possederat. Super cuius partem, que est ibidem versus Nitriam, controuersia magna tempore proaui nostri, secundi Bele Regis, inter Abbatem predicti monasterij, et jobagiones nec non populares Nitriensis castri orta fuit; super partem vero, que est extra insulam versus Posonium, similiter inter jobagiones et castrenses Posonienses in eiusdem Regis presencia contencio fuit. Sed cum veritas nubilo falsitatis fuit palliata, per judicialem censuram diligenter pertractari et emergi nequiverat, secundum ordinem judicij ventilando prememoratus Rex iuris Ecclesie Sancti Martini ipsam possessionem fuisse approbauit, et sic approbando Ecclesie restituit per fidelem Capellanum suum nomine Laurencium Canonicum de Tytely. Post longum eciam temporis processum nobis feliciter in Hungaria regnantibus, quoniam secularis vite status semper pronior est ad iniqua, et cupiditas nunquam suo nouit iure contineri, super predicta possessione similis priori contencio in nostra presencia mota fuit inter prenominatos homines iam nominatorum castrorum et Abbatem eiusdem loci, super quo nos vtriusque partis allegacionibus hinc inde diligenter auditis, et probacionibus Vros nostri temporis Abbatis in medium deductis, inspectisque priuilegijs Ecclesie Beati Martini veris et autenticis, scilicet Sancti Stephani et Ladizlai, nec non secundi Bele, predecessorum nostrorum, et in omnibus reperiendo ipsam terram integraliter pertinere Ecclesie nostre, secundum definitiuam sentenciam ordine iuris reseruato omni consilio et discrecione Principum nostrorum adiudicauimus possessionem sepius memoratam restituendam Ecclesie, conuictis aduersis partibus, salua iusticia et ordine iudiciario, et misimus fidelem nostrum Martinum Archidiaconum Budrugiensem ad peragrandam terram, et metarum distinccionibus assignandam, qui nostra auctoritate introduxit Ecclesiam in suam possessionem. Cuius terre metarum ordo talis est: Incipit a septemtrionali parte iuxta ripam fluuij nomine Holutwag, et progreditur ad australem partem; cui commetanea est terra ciuilium de villa Feneu vlta fluuium prenominatum; secunda meta iuxta arbores, que vocantur vlmi, et hac parte eidem est vicina terra ciuilium de Nitra in insula; inde vero protenditur per metas in agris vsque ad nemus, quod wlgo dicitur Beleh, iuxta quod in collicolis habet metas magnas; inde per medium eiusdem insule tendit ad vlmum, sub qua sunt mete; inde per raetas vsque ad nemus quod vocatur Selech, iuxta quod habet metas; inde extra idem nemus ad arbores vlminas pluribus metis, sub quibus sunt eciam mete; inde ad viam, que ducit ad villam Wduory, et ibi sunt mete; inde transit in fine predicti nemoris per metas ad metam magnam, que est in arundineto, et ibi sunt mete; inde iterum ad predictam viam, iuxta quam sunt mete, per quam pluribus metis protenditur vsque ad beregheg, et ibi sunt mete; inde extra illud beregheg in agris vadit pluribus metis usque ad metas, que sunt iuxta ripam praedicti fluuij Holutwag, in quarum vna est avellana; vltra quam ripam habetur fossatura versus occidentalem plagam, per quam transitur aqua ad paludem predicte Ecclesie; que fossatura habetur pro metis, et ibi incipit esse commetanea cum terra nobilium, que villa vocatur Berhen in alia insula, que est inter predictum fluuium Holutwag et Pinna, in qua vadit ad Ygari, in medio cuius habet metam; inde extra lacum Selnuch; inde transit per prenominatum fluuium Penna, vltra quera iuxta ripam habet metam; inde uersus Posonium cum eisdem nobilibus protenditur per arundinetum, et iuxta quasdam populeas arbores est meta; inde procedit aliquantum per idem arundinetum, iuxta canalem est meta; hinc in finibus eorundem agrorum vadit versus aquilonem vsque ad viam, que ducit ad Berhen, iuxta quam est meta; inde vadit per metas vsque ad duas metas, que sunt iuxta Barbaheri; inde ad lacum Gemulsinus, ibi est meta; inde transit lacum, vltra quem habet duas metas; et inde ad Ikvrtou, ultra quem habet metam; inde ad Saarton, ibi sunt quatuor mete; ibi dimissis metis de villa Beren incipit esse commetanea cum ciuilibus Posoniensibus de villa Thogsun; inde cum eisdem ciuilibus iuxta Fizedthere vadit ad lacum, qui vocatur Fized, qui lacus est communis, per quem vadit vsque ad lacum Nadostou, iuxta quem habet metas; per quem inde vadit ad viam, que ducit ad villam Kusatid, iuxta quam habet metas iuxta quandam fossam, que vocatur Aldoukut; ibi dimissis metis ville Togsun per eandem viam vertitur ad orientem, et incipit esse conmetanea cum villa Wduori jobagionum Posoniensium, scilicet Kucar et cognatorum sociorumque eius vsque ad arbores vlminas, sub quibus sunt mete; inde in campo per metas vadit vsque ad lacum, qui vocatur Eleutou, cuius mencio est in priuilegio Sancti Ladizlai Regis; inde ad sepulchrum paganorum, et ibi habet metas; inde per metas in arundineto vadit vsque ad lacum, qui vocatur Scele, cuius media pars est Ecclesie; inde ad Fuenes, et ibi extra nemus habet metas; inde ad Pinnam fluuium, iuxta quem habet metas; inde transiens fluuium vadit ad Pereloue, et ibi habet metas; inde uixta nemus vsque ad Holutwag, iuxta quem habet vltimas metas.

Preterea eciam renouamus confirmantes donacionem Sancti Regis Stephani monasterio Sancti Martini, secundum quod inspeximus in serie priuilegij Regis Geyze, que in temporibus Colomani et filij sui Stephani subtracta fuerunt, sed Geyza Rex intuitu Diuine remuneracionis restituit plenarie; videlicet terciam partem vsonum, qui capiuntur Geurini in pertineutibus ad Comitatum et Regiam dignitatem. Item eciam cum nouimus antecessorum nostrorum deuocionem in misericordie operibus semper fuisse feruentem, non solum eorum elemosynas Deo collatas obseruari volumus, verum eciam proprij operis zelo feruenti ampliare, donantes intuitu seruiciorum Abbatis Vros, et maxime propter edificacionem fabrice monasterij, cui nos specialiter tenemur, confirmamus nostri priuilegij auctoritate, consilio et consensu omnium primatum Regni nostri terciam partem Danubij et piscature integraliter, que tanya dicitur, que castrensibus Zulgageurensibus et vduornicis Regis de villa Geney contigebat, cum tota tercia parte voraginis, quod wlgo euren dicitur, infra omnes terminos eiusdem ville, et precipue consensu Nicolai Comitis tunc temporis Palatini nostri, cuius tercia pars ad Palatinatum pertinebat. Vt autem donaciones antecessorum nostrorum et nostre, que in hoc priuilegio confirmate sunt, salue semper et inconcusse permaneant, presentem concedentes paginam secretioris sigilli nostri, videlicet auree bulle caractere fecimus in perpetuum roborari. Datum per manus Cleti aule nostre Cancellarij et Agriensis Prepositi anno verbi incarnati M° CC° XIII°.

(Eredetie a pannonhalmi főapátságnak levéltárában. Ezen okmány sok tekintetben megegyez II. Endre királynak ugyanazon tárgyú egy másik 1213-ki okmányával, l. Árpádkori Uj Okmánytár első folyam I. k. 129. l.)