219. II. Endre király a sz. gothardi monostornak Dobra birtokot visszaadatni rendeli. 1213.

In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Piorum semper fuit studiorum, peritura permansuris, temporalia sempiternis, laboris dolorisque tristiciam presentis, eterne patrie gaudiis commutare. Longe lateque patet, quot et quantis mercimonijs Christi nauem, id est Ecclesiam, ditauerint, et per pelagus uite pretereuntis construendo, gubernando, resarciendo sancti patres nostri multiplicauerint, et ad gaudia patrie celestis ipsi quoque sequentes premiserint. Cum igitur his gloria et honore temporali non simus impares, pares eciam esse pietate uelut heres uolumus; ut Christi Ecclesiam custodientes, et eius amissa restituentes, sicut presenti communimus cura, sic eiusdem - - Domini gloria participemus. Et quamquam simus omnibus Christi Ecclesiis debitores, speciali tamen tenemur nouis plantacione paterna relictis. Hinc est, quod cum Ecclesia Sancti Gothardi, que beate memorie Bele patris nostri fundatio est nobis relicta, plurimis in continuo perturbacionibus agitatur, ut in melius meliusque proficiat nostre pietatis studio, confirmamus hactenus habita, restituimus amissa. Igitur terram de Dobra, que per aliquot annos ab eadem Ecclesia perturbacione continua fuit dilapsa, per Moys tunc temporis Castri Ferrei Comitem, et Thomam Prepositum Albensem, Regnique nostri Cancellarium. Nam Pancrace, Peter, Dionis et Beniamin, ceterique ioubagiones predicti Castri coram Comite M. et T. Cancellario constituti, et ad nostram iussionem de ueritate requisiti, predictam terram Ecclesie Sancti Gothardi fuisse asseruerunt; sed per Comitem quondam Castri Ferrei Andream speculatores de Zala illic ire, et ipsorum terram populi Eclesie, qui ibi morabantur, intrare pulsi sunt, ita, ut vicissim alter alterius domum ingrederentur. Cumque speculatores propter infestacionem Teothonicorum in predicta terra minimine possent persistere, ad pristinum locum redeuntes, populum Abbatis expulerunt, atque inter hec terra Ecclesie in solitudinem redacta, nostra nec iussione restauratur. Que cum nullam habuisset contradictionem, precedentibus pre omnibus ioubagionibus castri, Paneratio, Ebergeno et Buza, sequentibus eciam et attestantibus uicinis iovbagionibus, Petro videlicet Sancti Martini sacerdote, Michaele filio Petri Comitis, Michol Centurione, Stephano, Baka, Wollos et Pota fratribus, Zerma, Martino et Bogdan iovbagionibus Comitis Nicolai, Chopov, Thoma et Noge speculatoribus; Moys tunc temporis Castri Ferrei Comes et ex parte nostra huius rei pristaldus, misso pro se Matheo Clerico nostro, eandem terram circuiuit et metauit, et absque contradiccione aliqua Ecclesie Sancti Gothardi restituit. Meta autem eiusdem terre incipit, ubi riuulus, qui dicitur Dobra, cadit in flumine Raba, et pergit uersus meridiem usque ad riuulum siccum, et ibi iterum metatur; deinde ascendit in montem versus orientem, ubi iterum metatur; ac inde progrediens in eiusdem montis berze positis metis cadit in caput Zalaoga, et ibi metatur; inde progreditur ad metas Nicholaj Comitis, continuatque uadens usque in Lindua; et ascendens per Lindua transit montem unum, et cadit in riuulum, qui dicitur Sibring; et per Sibring reuertitur in flumen Rabe, continuaturque super totum flumen Rabe usque ad Dobra iterum, ubi prius inceperat. Vt autem huius institutionis nostre paginam nullus audeat infringere, uel ei ausu temerario contraire, illam sigilli nostri testimonio confirmamus. Cui si quis contradixerit, indignationem Regiam tanquam reus lese Maiestatis se nouerit incursurum. Datum per manus Thome Albensis Prepositi et Hungarie Cancellarij, anno ab Incarnacione Domini M° CC° XIII°. Venerabili Johanne Strigoniensi Archiepiscopo, Reuerendo Bertoldo Cholocensi Archiepiscopo et Woiwoda existentibus; Calano Quinque-Ecclesiensem, Cathapano Agriensem, Symone Waradiensem, Desiderio Chanadiensem, Willermo Transsiluanam, Gothardo Zagrabiensem, Petro Geuriensem, Roberto Wesprimiensem, Jacobo Waciensem Ecclesiam feliciter gubernantibus; Banc Palatino et Posoniensi Comite, Martino Bano existentibus, Jula Bachiensi et Curiali Comite, Andrea Budrugiensi, Hugone Keweiensi, Micho Bichoriensi, Nicholao Supruniensi, Alexandro Sumugiensi, Bugen Albensi, Nicholao Ferrei Castri Comitatus tenentibus, Regni nostri anno octauo.

(Eredetie bőrhártyán, melynek hátáról a király nagy alaku pecsétje vörös-sárga selyem zsinóron függ, a főmélt. herczeg Batthyányi család körmendi levéltárában.)