217. János esztergami érseknek itélete Hysis nayyváradi apát, s Farkas Selának fia és Jakab Kozmának fia közt. 1212.

Johannes Dei gracia Sancte Strigoniensis Ecclesie Archiepiscopus omnibus ad quos littere presentes peruenerint in perpetuum. Cam sit instabilis mundus, et omnia in mundo posita sint caduca, discretorum prouidencia stabiliuit, ut que fiunt in tempore, litterarum tenori, ne labantur cum tempore, committantur, ne ualeat ueritati inposterum calumpnie versucijs derogari. Hinc est, quod vniuersitatis vestre noticie uolumus intimari, quod cum dominus noster A. Illustris Rex Hungarie nobis iniunxisset, ut Farcasio filio Sela et eius nepoti Jacobo filio Cosma plenam de Hysi Waradiensi Abbate super iniuria sibi illata iusticiam faceremus, sicut ordo exhigit iudiciarius; partibus terminum prefiximus competentem; qui cum in nostra die constituto essent presencia constituti, Farcasius et Jacobus proposuerunt, quod Abbas ipsos omnibus possessionibus ipsorum, terris, vineis, molendinis et omnibus rebus in villa, que dicitur Hetin, contra iusticiam spoliasset; Abbas autem respondit, quod ijdem Farcasius et Jacobus iobagiones essent Ecclesie Waradyensis, et quia a seruicio Ecclesie se uolebant subtrahere, ut ipsos in seruicio Ecclesie retineret, ne per contumaciam alienarentur ab Ecclesia, ipsa bona detineret. Idem autem Marcellus Decanus verbo Capituli, et iobagiones Chot, Chuda, Zadur asserebant. Ad hoc Farcasius et Jacobus responderunt, quod liberi et seruientes Regis essent, nec aliquo seruicio Eeclesie tenerentur; et per multos sue cognacionis liberos et seruientes Regis id se probaturos asserebant, et ad hoc probandum per testes ydoneos terminum postulabant. Quibus precepimus, vt se esse liberos et seruientes Regis cognatorum suorum testimonio comprobarent, et ad ducendos testes terminum eisdem prefiximus competentem. Die autem prefixo viros nobiles ad intencionem suam probandam Farcasius et Jacobus produxerunt; testes igitur recepimus, et eorum dicta precepimus reseruari. Cura autem spoliatis iniuste per restitucionis sit beneficium succurrendum, Abbati precepimus, ut ea, que a dictis Farcasio et Jacobo abstulerat, ipsis restituere non differat. Interim autem utraque pars composuit sub hac fama, quod Abbas et Capitulum, et dicti jobagiones, quia falso ipsos impecievant, a lite cessarent, et eis terram eorum in dicta uilla Heten ad duo aratra cum L iugeribus pinguis terre, IIII vineas, et II molendina, V prata, III silulas et II antra restituerent, Farcasius vero et Jacobus pecuniam, quam ultra possessiones scriptas petebant, se in presencia Capituli de Sacsard et aliorum plurimorum nunquam requisituros promiserunt. Deinde pristaldus noster Bethlem Canonicus Dymisiensis utrique parti terminum prefixit, quo se nostro conspectui presentarent; die autem prefixo Farcasius et Jacobus in nostra constituti presencia aduersam partem expectauerunt; que cum non venisset, pristaldo precepimus, ut parti que non venit, terminum prefigeret competentem; que cum primo, secundo, tercio, quarto, quinto citata non venisset, cognoscentes iusticiam dictorum Farcasij et Jacobi, ipsos ab impeticione Abbatis, Capituli et iobagionum absoluimus et liberos esse pronunciauimus, precipientes pristaldo nostro possessiones prescriptas restitui, et eis sub discretorum virorum testimonio assignari. Vt igitur via malignari volentibus precludatur, processum negocij sub presensencium testimonio litterarum sigilli nostri munimine precepimus roborari; anno ab Incarnacione Domine millesimo CC.° XII.°

(Chanadin esztergami érseknek megerősítő okmányából, a főmélt. herczeg Eszterházy családnak levéltárában.)