216. II. Endre király a kapornaki monostornak kegyúri jogáról intézkedik. 1212.

In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Ranie, Seruie, Galicie Lodomerieque Rex in perpetuum. Solet simplex veritas falsitatis artibus plerumque sui iuris uiribus eneruari, nisi Regie auctoritatis conniuencia ius suum impetrauerit diligenter confirmari (conservari, Hevenesy szerint.) Attendentes itaque rei ueritatem, quomodo gloriose memorie Bela Rex pater noster pro recompensacione monasterij Cuzin (Cutia, H. sz.), quod Wolfer (Wolser, H. sz.) pater eius fideli suo seruicio inuenit et construxit, Aenz (Benz, H. sz.) Comiti monasterium Copornuch nomine contulit, quod dicto Regi B. remanserat de Martino filio Georgij de genere Cador; in Regali consistorio decreuimus, sicut commune ius exigebat, quod patronatus Ecclesie Copornuch ad filios suos, Michael scilicet et Henrich, et ab eis descendentes deberet de cetero spectare. Pro eo vero, quod in puericia sua illi duo fratres extra Regnum fuerunt, et eps Fabianus et Benz pro predicto monasterio iniuste molestare ceperant et impetebant; Regia auctoritate sancimus, quod non illi duo fratres, Benz scilicet et Fabianus, uel ab eis descendentes, uel aliquy alij pro aliquo iure dicte Ecclesie alios dictos duos fratres, scilicet M. et H., uel heredes eorum de cetero presumant impetere uel molestare. Vt autem ipsi et heredes eorum, filij dicte Ecclesie in perpetuum permaneant, eis presentem paginam sigillo nostro corroboramus. Datum per manus Thome Albensis Prepositi et tocius Hungarie Cancellarij, anno ab Incarnacione Domini M° CC° XII° Venerabili Johanne Strigoniensi Archiepiscopo, Reuerendo Bertholdo Colocensi Archiepiscopo et Woiuoda existentibus; Calano Quinque-Ecclesiensem, Cathapano Agriensem, Roberto Vesprimiensem Ecclesias feliciter gubernantibus. Bank Palatino et Keweiensi Comite, Micaele Bano existentibus, Jola Bachiensi et Curiali Comite, Andrea Budrugiensi, Nicolao Posoniensi Comitibus, Regni nostri anno VIII°.

(Eredetie után, mely a királynak rendkivűlileg nagy pecséte alatt kelt, Knauz Nándor, Magyar Sion I. köt. 204. l. Fejérnél ezen okmány Hevenesy kéziratai után R. 61. sz. 90. l. sok lényeges hibákkal találtatik Cod. Dipl, III. köt. 1. r. 125. l.)