212. III. Incze pápának bullája, melylyel az ausztriai sz. Kereszt apátságot szabadságaiban, s ausztriai és magyarországi birtokában megerősíti és az apostoli szék pártfogása alá veszi. 1210.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Abbati Monasterii Sancte Crucis eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Religiosam uitam eligentibus Apostolicum conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet, aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, uestris iustis pustulationibus clementer annuimus, et prefatum monasterium Sancte Crucis, in quo Diuino mancipati estis obsequio, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et Beati Benedicti regulam, atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem loco institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium inpresentiarum iuste ac canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum uel Principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis prestante Domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis. Locum ipsum, in quo 344prefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis, grangiam de Drumowe, grangiam Talarn, grangiam Sigenuelde, grangiam Brummgesfelde, grangiam Volchenberge, grangiam Regis Ungariei in predio, quod Bisseni quondam possederant, et possessiones in Minkendorf, in Sulze, et in Sulze inferiori, in Boumgarten, in Wecelendorf in Hasla, in Haderichesdorf, in Volfchers, in Geswente, in Reinoldesdorf, in Suneendorf, et in Steifingen, et apud Sanctum Petrum cum pratis, uineis, terris, nemoribus, usuagiis et pascuis, in bosco et plano, in aquis et molendinis, in uiis et semitis et omnibus aliis libertatibus et inmunitatibus suis. Sane laborum uestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis tam de terris cultis quam incultis, siue de ortis et uirgultis et piscationibus uestris, uel de nutrimentis animalium uestrorum, nullus a uobis, decimas exigere, uel extorquere presumat. Liceat quoque uobis, clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipeve, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum uestrorum post factam in monasterio uestro professionem fas sit, absque Abbatis sui licentia de eodem loco discedere, discedentem uero absque communium litterarum uestrarum cautione nullus audeat retinere. Quod si quis forte retinere presumpserit, licitum sit uobis, in ipsos monachos uel conuersos regularem sententiam promulgare. Illud districtius inhibentes, ne terras seu quodlibet beneficium Ecclesie nestre collatum liceat alicui personaliter dare, siue alio modo alienare absque consensu totius Capituli, uel maioris aut sanioris partis ipsius. Si que uero donationes uel alienationes aliter, quam dictum est, facte fuerint, eas irritas esse censemus. Ad hec etiam prohibemus, ne aliquis monachus siue conuersus sub professione domus nestre astrictus, sine consensu et licentia Abbatis et maioris partia Capituli uestri pro aliquo fideiubeat, uel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra procuratorium Capituli uestri prouidentia constitutum, nisi propter manifestara dotis uestre utilitatem. Quodsi facere presumpserit, non teneatur Conuentus pro hiis aliquatenus respondere. Licitum preterea sit uobis, in causis propriis, siue ciuilem siue criminalem contineant questionem, fratrum uestrorum testimoniis uti, ne pro defectu testium ius uestrum in aliquo ualeat deperire. Insuper auctoritate Apostolica inhibemus, ne ullus Episcopus uel quelibet alia persona ad sinodos uel conuentus forenses uos ire, uel iudicio seculari de propria substantia uel possessionibus uestris subiacere compellat, nec ad domos uestras causa ordines celebrandi, causas tractandi, uel conuentus aliquos publicos conuocandi uenire presumat, nec regularem electionem Abbatis uestri impediat, aut de instituendo uel remouendo eo, qui pro tempore fuerit, contra statuta Cisterciensis ordinis se aliquatenus intromittat. Si uero Episcopus, in cuius parochia domus uestra fundata est, cum humilitate ac deuotione, qua conuenit, requisitus substitutum Abbatem benedicere, et alia, que ad officium Episcopale pertinent, uobis conferre renuerit, licitum sit eidem Abbati, si tamen sacerdos fuerit, proprios nouitios benedicere, et alia, que ad officium suum pertinent, exercere, et uobis omnia ab alio Episcopo percipere, que a uestro fuerint indebite denegata. Illud adiicientes, ut in recipiendis professionibus, que a benedictis uel a benedicendis Abbatibus exhibentur, ea sint Episcopi forma et expressione contenti, que ab origine ordinis noscitur instituta; ut scilicet Abbates ipsi saluo ordine suo profiteri debeant, et contra statuta ordinis nullam professionem facere compellantur. Pro consecrationibus uero altarium uel ecclesiarum, siue pro oleo sancto, uel quolibet alio ecclesiastico sacramento, nullus a uobis sub obtentu consuetudinis uel alio modo quicquam audeat extorquere, sed hec omnia gratis uobis Episcopus diocesanus impendat. Alioquin liceat uobis, quemcunque malueritis Catholicurn adire Antistitem gratiam et communionem Apostolice Sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate uobis, quod postulatur, impendat. Quodsi sedes diocesani Episcopi forte uacauerit, interim omnia ecclesiastica sacramenta a uicinis Episcopis accipere libere et absque coutradictione possitis, sic tamen, ut ex hoc imposterum propriis Episcopis nullum preindicium generetur. Quia uero interdum propriorum Episcoporum copiam non habetis, si quem Episcopum Romane Sedis, ut diximus, communionem habentem, et de quo plenam notitiam habeatis, per uos transire contigerit, ab eo benedictiones uasorum et uestium, consecrationes altarium, ordinationes monachorum auctoritate Sedis Apostolice accipere ualeatis. Porro si Episcopi uel alii Ecclesiarum reetores in monasterium uestrum uel personas inhibi constitutas suspensionis, excommunicationis uel interdicti sententiam promulgauerint, siue etiam in mercennarios uestros pro eo, quod decimas non soluitis, seu aliqua occasione eorum, que uobis Apostolica benignitate indulta sunt, seu benefactores uestros pro eo, quod aliqua uobis beneficia uel obsequia ex caritate prestiterint, uel ad laborandum adiuuerint in illis diebus, in quibus uos laboratis et alii feriantur, eandem sententiam protulerint, ipsam tamquam contra Sedis Apostolice indulta prolatam duximus irritandam, nec littere ulle firmitatem habeant, quas tacito nomine Cisterciensis ordinis et contra tenorem Apostolicorum priuilegiorum constiterint impetrari. Preterea cum commune interdictum terre fuerit, liceat uobis nichillominus in uestro monasterio exclusis excommunicatis et interdictis Diuina officia celebrare. Paci quoque et tranquillitati uestre paterna in posterum sollicitudine prouidere uolentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem capere, tenere, interficere seu uiolentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus ordini uestro concessas, nec non et libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus et Principibus uel aliis fidelibus uobis rationabiliter indultas, auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut ei possessiones auferre, uel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salua Sedis Apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eara temere uenire temptauerit, secundo tertione commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se Diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen atque Amen.

(Pápai pecsét.) (Pápai névjegy.)

Ego Innocentius Catholice Ecclesie Episcopus m. p.

† Ego Petrus Portuensis et Sancte Rufine Episcopus m. p.

† Ego Johannes Albanensis Episcopus m. p.

† Ego Johannes Sabinensis Episcopus m. p.

† Ego Guido Prenestinus Episcopus m. p.

† Ego Nicolaus Tusculanus Episcopus m. p.

† Ego Hugo Hostiensis et Velletrensis Episcopus m. p.

† Ego Cinthius tituli Sancti Laurentii in Lucina, Presbyter Cardinalis m. p.

† Ego Centhius Sanctorum Johannis et Pauli, Presbyter Cardinalis tituli Pamachii m. p.

† Ego Petrus tituli Sancti Marcelli, Presbyter Cardinalis m. p.

† Ego Benedictus tituli Sancte Susanne, Presbyter Cardinalis m. p.

† Ego Leo tituli Sancte Crucis in Jerusalem, Presbyter Cardinalis m. p.

† Ego Petrus Sancte Pudentiane tituli Pastoris, Presbyter Cardinalis m. p.

†f Ego Guido Sancti Nicolai in Carcere Tulliano, Diaconus Cardinalis m. p.

† Ego Johannes Sancte Marie in Via Lata, Diaconus Cardinalis m. p.

† Ego Guala Sancte Marie in Porticu, Diaconus.Cardinalis m. p.

† Ego Otto Sanctorum Sergii et Bachi, Diaconus Cardinalis m. p.

† Ego Johannes Sanctorum Cosme et Damiani, Diaconus Cardinalis m. p.

† Ego Pelagius Sancte Lucie ad Septa Solis, Diaconus Cardinalis m. p.

Datum Laterani per manum Johannis Sancte Marie in Cosmidin Diaconi Cardinalis, Sancte Romane Ecclesie Cancellarii. II°. kalendas Februarii. Indictione XIII°. Incarnationis Dominice anno M°. CC°. VIIII°. (így), Pontificatus uero domini Innocentii Papae III. anno duodecimo.

(Az eredeti után Weis János Urkunden des Cistercienser Stiftes Heuligen-Kreutz, Bécs 1856. 41. sk. ll.)