211. II. Endre király Novák nevű birtokot Pócs nádornak adományozza. 1210.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie Lodomerieque Rex in perpetuum. Cum inter ceteras uirtutes Regiam Maiestatem decorantes inmensitas largitatis commendabilior atque prepotens iudicetur, Regie Celsitudinis interest eciam non promerentibus manum largitatis copiose porrigere; multo habundancius eximia fidelium suorum seruicia possessionum distribucione tenetur compensare. Inde est, quod dilecto et fideli Poth Palatino et Mussuniensi Comiti ob recompensacionem fidelitatis eius et seruicij, quod nobis benigne deuoteque indesinenter exibuit, terram quandam que uocatur Nouac, Geuriensi Castro subtractam, iure perpetuo contulimus possidendam. Cuius terre prima meta incipit iuxta Danubium, et procedit ad stagnum, quod uocatur Kazia; inde tendit ad Danubium, qui wlgo dicitur Agduna; hinc procedit ad caput Keua; a quo capite regrediens tendit ad Danubium tenens metas cum Comite Heidrih; et due insule, que inter iam dictas metas site sunt, pertinent ad eandem terram. Contulimus insuper dicto Poth Palatino et Mussuniensi Comiti de terra ciuilium predicti castri, videlicet de terra Rethi terram ad culturam duum (így) aratrorum sufficientem; dantes ei partem tam de stagno quam de arundineto, et de prato, ubi fenum secatur, ad sortes duum aratrorum pertinentem. Preterea fidelissimi nostri memorati Poth Palatini et Mussuniensis Comitis preclara obsequia et merita considerantes, terram ad Castrum Mussuniense pertinentem, que est circa Danubium in Kamana, sibi iure hereditario possidendam contulimus. Cuius prima meta incipit uersus orientem iuxta Danubium tenens metas cum Tenkere; inde procedit ad occidentem, transiens per magnam uiam; inde tendit ad palludem, que wlgo uocatur humerou potok, que uenit de Bordos; inde uadit ad stagnum, ubi finitur uia, que dicitur parata, que wlgo uocatur Etteuen, et habet metam ultra stagnum super ripam eiusdem stagni; inde regreditur ad Danubium, et habet ultimam metam super Danubium in fine arene Episcopi. In possessionem uero dictarum terrarum per pristaldum nostrum Comitem Valentinum de uilla Tech ipsum fecimus introduci. Ut autem hec a nobis facta donacio nullis unquam temporibus ualeat retractari, presenti eam pagina in noticiam deduci posterorum et Regie auctoritatis sigillo fecimus communiri. Datum per manus magistri Thome Bezprimiensis Prepositi et aule Regie Cancellarij, anno ab Incarnacione Domini millesimo CC° X°. Venerabili Johanne Strigoniensi Archiepiscopo, Reuerendo Bertoldo Colocensi Electo et Bano existentibus; Calano Quinque-Ecclesiensem et Bolezlao Waciensem, Kathapano Agriensem, Symone Waradiensem, Desiderio Chenadiensem, Willelmo Transsiluanensem, Gothardo Zagrabiensem, Petro Geuriensem, Roberto Bezprimiensem Ecclesias feliciter gubernantibus; Michaele Woiauoda existente, Petro Bachiensem, Jula Budrugiensem, Bancone Bichoriensem, Nicolao Keweiensem et Curiali Comite, Mog Posoniensem Comitatus tenentibus; Regni nostri anno sexto.

(Eredetie bőrhártyán, a pecsét mar lehullatt, a mélt. báró Révay család levéltárában.)