208. III. Incze pápának levele Ziani Péter velenczei dogéhez, melyben felszólítja, hogy Jadra visszaszolgáltatása által, az apostoli szék kivánatát teljesítse. 1209.

Innocentius Episcopus etc. nobili viro Petro Duci et populo Venetorum etc. Quoniam iuxta sententiam Salomonis meliora sunt amici verbera quam oscula inimici, cum ista correctionem, illa vero deceptionem inducant, non debetis ferre moleste, si quando nos, qui de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta vestrara diligimus civitatem, vos arguimus et corripimus in spiritu laenitatis; quia non indignationis, sed dilectionis est argumentum, et quod pater filium, quem diligit corripit, et Deus quos amat arguit et castigat; maxime cum ad hoc ex Apostolicae servitutis officio teneamur, juxta quod docet Apostolus, dicens: „Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina” (II. Tim. II.). Memores igitur obsequiorum, quae Apostolicae Sedi Civitas vestra reverenter impendit, et beneficiorum, quae Apostolica Sedes Civitati vestrae gratanter indulsit, gemimus et dolemus illam intervenisse materiam, quae non sinit ad praesens, ut preces, quas nobis multoties porrexistis pro palleo destinando Abbati Sancti Felicis, quem vos Jadertinum praesulem appellatis, cum nostra possimus admittere honestate, propter excessum, quera in Divinae majestatis offensam, Apostolicae Sedis injuriam, et terrae Sanctae jacturam in Jadertinae civitatis excidio commisistis. Et certe, nisi correctionem vestram ex paternae benignitatis affectu voluissemus hactenus exspectare, potuissemus quidem ex canonici juris rigore in eo vos punire quo peccastis, subtrahendo Patriarchatui vestro Metropolim Jadertinam, quam ei Apostolica Sedes propter vestrum subjecit honorem. Adhuc autem experiri volentes, si hujusmodi plagam medicinali possimus arte curare, disposuimus ad vos nuntium dirigere specialem, sicut dilectus filius B. nuntius vester, vir utique providus et fidelis pio nobis suggessit affectu, per quem efficacius viva voce nostrum vobis beneplacitum exponamus; quatenus si cor vestrum gratia Divina tetigerit, ut propriam non excusetis, sed accusetis offensam, satisfactionem congruam exhibendo, et in iis et in aliis, quae digne duxeritis postulanda, mereamini exaudiri. Quocirca devotionem vestram rogandam duximus et monendam, obsecrantes in Domino, quatenus in ejus vos humiliantes conspectu, qui exaltat humiles et deponit elatos, ad satisfaciendum ei vestros animos inclinetis, recepturi ab ipso et gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Datum Viterbii, Idibus Julii, Pontificatus nostri anno duodecimo.

(Migne, Innocentii III. Summi Pontificis Opera III. köt. 88. l.; Tafel G. L. és Thomas G. M. Urkunden zur älteren Handels- und Staatsgeschichte der Republik Venedig, II. köt Bécs 1856. 100. l.)