205. II. Endre királynak adománya Chepan nádor számára. 1209.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Cum Regie Celsitudinis munificentia nullis terminis coarctetur, sed optima in Principe donandi mensura inmensitas indicetur; precipua tamen est erga benemeritos circumspectio adhibenda, ne quis apud illum sui laboris premio defraudetur, qui sue liberalitatis beneficia etiam ad extraneos usque protendit. Inde est, quod dilecto et fideli nostro Chepano filio Stephani, Palatino et Bachiensi Comiti, ob eximia fidelitatis merita et in multis experte probitatis eius recompensationem, eius quoque fidelitatis integre constantiam, terram cuiusdam uille Boloct nostre, certis metis ex omni parte distinctam, cum alia quadam uilla nomine Sumbotheil certis etiam metis circumquaque metata, iure perpetuo sibi, et per eum suis heredibus contulimus possidendam; ipsum quoque in possessione utriusque terre castro Musuniensi pertinentis, tam Boloct quam Sumbotheil, cum tributo eidem nille Sumbotheil annuatim pertinenti, per pristaludum nostrum Comitem Valentinum de villa Thet fecimus introduci. Licet nero super utraque terra priuilegijs sibi collatis. Regie Magestatis (így) sigillo communitis, que si fortuna sibi contraria, bonis fidelibusque inuidente, duo prefata privilegia casu quolibet, quod absit, contigerit deperire, ad maiorem cautelam presens priuilegium sigilli nostri munimine roboratum in armario Albensis Ecclesie sibi concessimus custodiendum. Ut autem hec a nobis facta donatio aullis unquam temporibus ualeat retractari, presenti eam pagina in notitiam deduci posterorum, et Regie auctoritatis sigillo iussimus roborari. Datum per manus Roberti Albensis Prepositi et aule Regie Cancellarij, anno Dominice Incarnationis M° CC° IX°. Venerabili Johanne Strigoniensi Archiepiscopo Reuerendo Bertholdo Colocensi Eleeto existentibus; Calano Quinque-Ecclesiensem, Bolezlao Waciensem, Kathapano Agriensem, Simone Waradiensem, Desiderio Chenadiensem, Kalenda Besprimiensem, Willelmo Ultrasiluanam, Gothardo Zagrabiensem, Petro Geuriensem Ecclesiam feliciter gubernantibus; Chepano filio Stephani Bachiensi et Palatino Comite, Banc Bano, Benedicto Waiouoda existentibus, Jula Budrugiensem, Smaragdo Byoriensem, Petro Curiali Comite Regine Chendiensem (így), Nicholao Curiali Comite Keweiensem, Morcello Supruniensem, Mog Posoniensem, Poch Musuniensem Comitatus tenentibus, Regni nostri anno quarto.

(Eredetie bőrhártyán, a pecsét már elmállott. A mélt. báró Révay család levéltárában.)