204. Viola apácza-fejedelemasszony helybenhagyja a bubianoi kápolnának 199. sz. a. átengedését. 1208.

Ego Viola monialis Sanctae Mariae, quondam Abbatissa Sancti Dimitrii, post desolationem civitatis Jadertinae, cum non esset aliquis, qui de voluntate Ducis Venetiarum in ea quiesceret habitare, relicto parvo ovili meo, diverti ad civitatem Arbensem, ubi quamdiu Deus voluit, in monasterio Sancti Andreae permansi; sorores namque meae bonis omnibus expoliatae confugerunt ad ecclesiam Sancti Petri in Bubiano, capellam nostri monasterii, et ibi miseram et infelicem vitam ducentes per aliquod tempus manserunt. Cumque Deus Omnipotens sua gratuita pietate Jadertinis facultatem redeundi ad loca propria tribueret, et sorores praedictae propter fervens schisma, quod inter nobiles Sclavoniae ortum fuerat, diurnis et nocturnis afficerentur incommodis, et nullam redeundi facultatem ad Ecclesiam Sancti Dimitrii haberent, quae a quibusdam Jadertinig habitabatur; Illustrissimus vir Domaldus Comes, Capituli et populi consilio habito, optulerunt eam monasterio Sancti Damiani de Monte habendam in perpetuum atque regendam; cui etiam et sorores meae cum praedicta capella sua sponte se subdiderunt. Ceterum cum civitas praedicta volente Domino de die in diem in melius cresceret, et ego multis indigerem, reversa in memetipsam redii et ego, ubi cum quaererem Ecclesiam meam, pro voluntate Capituli et Vitalis Danduli Comitis, et totius communitatis illam habere nequivi; praesertim cum dominus Benedictus Faletro Gradensis Patriarcha ipsam iam dicto monasterio Sancti Damiani privilegii sui munimine roborasset. Ego vero benigne et misericorditer a Talia Sanctae Mariae Abbatissa, domina mea, cum sororibus suscepta, cum ibidem manerem, ad exhortationem Capituli et Communitatis, Dominicus Abbas Sancti Damiani ad sustentandam inbecillitatem meam tribuit mihi XX perperos, et pro illis, quas ego mecum eduxeram e monasterio Sancti Dimitrii. Ideoque ipsum monasterium a modo perpetuis temporibus per me reddo securum, nullam aliquando loquelam, vel rixam contra eum, vel fratres ipsius aliqua fraude, vel Imperio excitaturam. Praetaxata sunt haec, et firmata in aspectu et testimonio Matthei Presbyteri Sanctae Matiae Majoris, Praedicii Sancti Stephani, Manfredi Sancti Michaelis Plebanorum, Grisogoni Presbyteri Sanctae Anastasiae, et Camosii Diaconi, Cossae Grisogoni, Michae Pecenigi, Dese de Pezze, Vitazae Petricii, Nicolai de Lampredio, Leonardi de Ossinico, et aliorum multorum. Quod ego Vitalis Sancti Petri Veteris Plebanus, et Jadrensis Notarius, ut audivi, scripsi, roboravi, et solito signo signavi procurrente anno Domini 1208. mense Septembris Indictione XI. Jadrae.

(Farlati, Illyricum Sacrum V. köt. 70. l.)