203. III. Incze pápa bullája a vallis Flaviana czímű vidéken szent Egyed tiszteletére fennálló benedekrendű apátság és fiokapátságainak (ezek közt a magyar somogyvidéki sz.-egyedi apátságnak) számára, megerősíti privilegiumait. 1208.

Innocentius Episcopus etc. dilecto in Christo filio Pontio Abbati monasterii Sancti Aegidii ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Quamvis Ecclesiarum omnium cura nobis et sollicitudo immineat, illis tamen locis atque personis, quae Beato Petro et Sanctae Romanae Ecclesiae specialius adhaerere et in ejus fidelitate atque obedientia devotius permanere noscuntur, attentiori cura providere nos convenit. Ut autem pro Beati Aegidii monasterio, cui Deo auctore praeesse dignosceris, diligenti sollicitudine vigilemus, tanto amplior nobis necessitas est injuncta, quanto idem locus ab exordio suae fundationis ad jus et dominium ejusdemn Apostolorum principis specialiter dignoscitur pertinere. Tuis itaque, dilecte in Domino fili Ponti Abbas, justis postulationibus benignum impertientes assensum, ad exemplar praedecessorum nostrorum sanctae recordationis Innocentii, Eugenii, et Adriani quarti Romanorum Pontificum, omnem libertatem, seu immunitatem vobis ac vestro coenobio per antecessorum nostrorum privilegia contributam praesentis privilegii pagina roboramus; statuentes, ut nulli omnino Archiepiscopo vel Episcopo liceat super idem coenobium vel Abbatem sive monachos ibidem Domino servientes manum excommunicationis aut interdictionis extendere, sed tam vos, quam monasterium cum villa, quieti semper ac liberi ab omni Episcopali exactione vel gravamine per Omnipotentis Dei gratiam maneatis. Monachos vero et presbyteros seu clericos, qui in vestris obedientiis commorantur, pro delictis suis a quibuslibet laicis capi, verberari, aut ad redemptionem cogi penitus prohibemus. Praeterea statuimus, ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Abbatias videlicet Sancti Aegidii de Ungaria, et Sancti Eusebii de Provincia, ecclesias Sancti Aegidii de Aceio, ecclesiam Sancti Aegidii de Duno, ecclesiam Sancti Aegidii cle Supervia cum villa, ecclesiam Sancti Eusebii de Longobardia, ecclesiam Sancti Baudilii de Hispania, Ecclesiam Sanctae Eulaliae de Barbasta, ecclesiam de Revinas cum sua villa, ecclesiam de Boccona cum villa, ecclesiam Sancti Andreae de Lucapello, eclesiam Sancti Aegidii de Tolmone, ecclesiam Sancti Aegidii de Creissaco, ecclesiam Sancti Hyppoliti de Melseo cum villa, ecclesiam Sancti Lupi, ecclesiam Sanctae Mariae de Fraixeneto, eeclesiam Sancti Joannis de Gardonenca cum villa, ecclesiam Sanctae Crucis de Molazano, ecclesiam Sancti Martini de Cerbario cuui sua capella, ecclesiam Sancti Stephani de Corconna, ecclesiam Sancti Amantii cum villa, ecclesiam Sancti Martini de Orianegues, ecclesiam Sancti Martini de Cinciano, ecclesiam Sancti Audreae de Berniz cum capella sua, ecclesiam Sancti Saturnini de Seura cum ipsa villa, villam de Bionz, ecclesiam Sanctae Ceciliae de Stagello cum ipsa villa, ecclesiam Sancti Felicis de Aspirano cum ipsa villa, ecclesiam Sanctae Columbae cum media villa, ecclesiam Sancti Andreae de campo Mariniano, ecclesiam Sanctae Mariae de Saturanicis ecclesiam Sancti Aegidii de Missiniaco, ecclesiam Sancti Stephani de Castlar cum capella, ecclesiam Sancti Petri de Prevencheriis cum villa et ecclesiis suis, ecclesiam Sancti Andeoli de Robiaco cum capella et villa, ecclesiam Sancti Victorini, ecclesiam Sancti Andreae, ecclesiam Sancti Petri de Vannis cum ipsa villa, ecclesiam Sanctae Mariae de Monte Alto cum capella de villa, ecclesiam Sancti Baudilii de Somerio cum capella, ecclesiam Sancti Servii ultra Rhodanum cura villa, ecclesiam Sancti Petri et Sancti Michaelis juxta castrum Rossilianis, ecclesiam Sancti Privati cum villa, ecclesiam Sancti Stephani de Menerba cum capellis et villa, ecclesiam Sancti Christofori dc Vacheriis cum capella et villa, ecclesiam Sancti Joannis de Albenatis cum villa et parochiali ecclesia Sanctae Mariae, ecclesiam Sanctae Mariae de Redose cum villa, ecclesiam Sanctae Columbae de Capiugo, ecclesiam Sancti Aegidii de Padernis, ecclesiam Sancti Maximi de Medenis, ecclesiam Sancti Petri de Inter-Montes cum ipsa villa, ecclesiam Sancti Petri de Trincatallis, ecclesiam Sancti Joannis de Meiano, ecclesiam Sancti Sebastiani de Montepesato, ecclesiam Sancti Petri de Launiaco, ecclesiam Sancti Salvatoris de Caisanigis, ecclesiam Sancti Eugenii de Orbesat cum capella, ecclesiam Sancti Genesii de Mediogozez, ecclesiam de Acione, ecclesiam de Malbosc cum sua capella, ecclesiam de Rocca, ecclesiam de Camponaz, ecclesiam de Lardario, cum ecclesiiis et omnibus earum pertinentiis, castrum de Montfort, castrum de Lennatio, et quinqae modiatas terrae, ac quatuor candellas quotidianas, quae quondam de Berjaco monasterio Sancti Aegidii testamento reliquit. Transactiones praeterea, quae inter vos et Joannem Nemansensem, atque Raimundum Uzeticensem Episcopos de Ecclesiarum quartonibus factae sunt, et authentico scripto firmatae, vobis nihilominus confirmamus. Illud autem auctoritate Apostolica prohibemus, ut nullus Abbas vel monachus thesaurum, honores vel possessiones praefati monasterii, seu cellarum ad ipsum pertinentium, quae aut modo habentur, aut in futurum largiente Domino acquirentur, alienare, distrahere, impignorare, vel in feudum, censum, seu beneficium alicui militi dare praesumat, nisi forte pro redemptione videlicet captivorum, pro communi et graviori famis inopia, et pro emptione seu pro redemptione possessionum. Id ipsum autem si contigerit, totius fiat communi deliberatione Capituli; ut nihil dolo vel subreptione aliqua, sed praedictarum necessitatum instantia committatur. Abbas vero vel monachus, qui hoc attentaverit, Abbas siquidera Abbatiae regimine careat et excommunicationis sententia percellatur, monachus autem a monasterio penitus et ab ejus honoribus excludatur, et ejusdem excommunicationis sententia teneatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Prohibemus etiam, ut infra villani Sancti Aegidii, et circa eamdem villam usque ad unam leugam, nulli Hospitalariorum seu militum Templi, vel cuilibet alii personae, absque Abbatis et Capituli consensu liceat religiosam domum, ecclesiam, oratorium, seu munitionem construere, coemeterium habere, Divina officia populo celebrare cum villa ipsa cessaverit, signa pulsare, oblationes a populo in missarum celebratione suscipere, baptizare, et parochianos vestros ad officia Divina suscipere. Obeunte vero ejusdem vestri loci Abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres ipsius monasterii communi assensu, vel pars consilii sanioris secundum Deum et Beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Electus autem ad Romanum Pontificem benedicendus accedat. Sane illam Tolosani Comitis nobils memorie Raimundi abdicationem auctoritate Sedis Apostolicae confirmamus; siquidem Comes ipse honores omnes ad Beatum Aegidium pertinentes tam in valle Flaviana, quam in extrinsecis, quidquid juste vel injuste videbatur tenere, omnes rectas sive pravas consuetudines, quas ipsius antecessores aut ipse habuerant, ob honorem Dei et Beati Aegidii reverentiam apud Nemausense Concilium, in manu praedecessoris nostri beatae memoriae Urbani Papae jurans, Odiloni Abbatiet ejus fratribus noscitur reliquisse, et se atque universos successores suos, si forte hoc donum irritum facere pertentarent, quod ad se erat, damnatione ac maledictione mulctavit, atque a praefato antecessore nostro excommunicationis inde sententiam in Concilio dari fecit. Quia vero praefatus Adrianus Papa praedecessor noster, devotioni praefati Comitis annuens, Apostolica auctoritate constituit, neminem successorum ejus aliquid de iis, quae a praedicto Comite Raimundo praefato monasterio Sancti Aegidii relicta sunt, ulla posse temporis longaevitate praescribere, ut maledictionem et damnationem evadat a praefato Comite constitutam; quod ab eo provide factum est, auctoritate Apostolica confirmamus. Ad haec adjicientes pro ampliori Beati Aegidii veneratione statuimus, ut infra terminos a nostris praedecessoribus constitutos nemo prorsus, aut super ipsam Aegidii villam depraedationem vel assultum facere, aut graviorem personae cuilibet inferre audeat laesionem. Nulli ergo omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare; sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salva Sedis Apostolicae auctoritate et Dioecesanorum Episcoporum in supradictis capellis canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiore commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se Divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine didistrictae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin Diaconi Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae Cancellarii, II. Idus Novembris, Indictione XII., Incarnationis Dominicae anno 1208., Pontificatus vero nostri anno undecimo.

(Migne id. m. II. köt. 1480. l.; II. Orbán pápa és Odilo apátra nézve l. Fejér Cod. Dipl. II. köt. 13. l.)