202. III. Incze pápának levele a ragusai érsek és a traui esperesthez, melylyel a templomrendiek ellen hozott ítéletet megsemmisíti. 1208.

Innocentius Episcopus etc. venerabili fratri... Archiepiscopo Ragusino, et dilecto filio... Archidiacono Traguriensi salutem et Apostolicam benedictionem. Significarunt nobis fratres militiae Templi de Uratia (Croatia), quod cum ad venerabilem fratrem nostrum Episcopum Tinniensem contra Nonensem Episcopum nostras litteras impetrassent, idem Nonensis Episcopus amicabiliter super iis, de quibus inter ipsos quaestio vertebatur, composuit cum eisdem; sed praefatus Tinniensis Episcopus ex litteris nostris occasione suscepta praefatum Nonensem Episcopum, contra quem rancorem conceperat, eisdem fratribus nescientibus, excommunicationis vinculo innodavit, ductus arbitrio propriae voluntatis, non judicio rationis. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus inquisita plenius veritate, si rem inveneritis ita esse, praefatam excommunicationem denuntietis irritam et innanem. Nullis litteris etc. Datum Anagniae, III. Idus Junii, Pontificatus nostri anno undecimo.

(Migne id. m. II. köt. 1424. l.; Theiner id. m. I. köt. 41. l.)