199. Ünnepélyes okmány, mely által a Bubianiban, Jádra mellett, sz. Péter tiszteletére felszentelt kápolna a Pasman dalmatiai szigetén fekvő sz. Dámián-apátsághoz kapcsoltatik. 1207.

Instante tempore maximae perturbationis, et supervenientibus diebus malorum, et dolorum, in quibus civitas Jadertina solotenus prostrata est, necessitate cogente ad quamdam capellam in honorem Sancti Petri Apostoli fundatam in loco, qui dicitur Bubiani, quae quondam fuit sub ditione monasterii Bancti Dimitrii, in quo parvus grex noster Deo Omnipotenti famulabatur, confugimus nos quidem Dragosa, Girda, Premilla, et Dabrosa moniales, et quaedam aliae, quae Dei judicio universae carnis viam ingressae sunt. Volentes igitur, et modis omnibus affectantes, in praedicto loco Domino Jesu Christo debitum servitium exhibere, propter instans schisma, quod ortum est inter potentes Sclavoniae, multa et gravia incommoda ab omnibus, tempore ferventis schismatis, quoti die perpessae fuimus; tumque sine Rectore eramus, tumque usque ad unum non erat, qui nubis faceret bonum. Ceterum cruciatus diurnos et nocturnos evadere optantes, cogitavimus, ut quoquo modo tot angustiis, quibus premebamur, finem Deus Omnipotens sua benignitate imponeret; et reversis in nobismetipsis, ad honorem et gloriam domini nostri Andreae almifici Regis Hungariae, accessimus mente et corde ad venerabilem patrem dominum Dominicum Abbatem Sancti Damiani de Monte, et ad universos fratres ejusdem monasterii, scientes pro certo, quod nullo modo in memorata capella stare poteramus, rogantes plurimum posteritatem (? paternitatem) ejus, quod sui gratia et nobis consuleret pariter et subveniret; qui habito fratrum consilio, nostrae mediocritatis et calamitatum nimium compatiens, suscepit nos in consortio fraternitatis suae, firmiter nobis polliciens in vita nostra, tam in victualibus, quam et indumentis, seu omnibus necessariis, prout sororibus suis, veluti meliori e fratribus monasterii, providere; ideoque de communi voluntate et assensu fundatorum saepedictae Ecclesiae Sancti Petri, scilicet Sloviniae et Grubessae filiorum Boricii, Radoslavi et Dragoslavi filiorum Stephani, Yrace Binboli filii Tolissi, Jiurgii filii Radosti, Niculae et Prodanizi filiorum Dominici - - - optulimus et tradidimus ipsam Ecclesiam Sancti Petri, cum omnibus pertinentiis suis, tam in vineis, quam in terris, sive in nutrimentis animalium quorumcumque, et subposuimus eam, et nos ipsas sub ditione et jure praedicti monasterii Sancti Damiani in perpetuum. Praesente domino Bartholomeo Scardonense Episcopo, Mirso, Dessidrugo, Stoyanno, Negoso, Dragovanno presbyteris; Duymo Megorovikio, Tartaro Chleunianio, Chodimiro, Cacicle Sutroso, et Slaomiro Lisnici, Kig Privoso, et Trebeso Vireviksg, Stroyco, Dalmozaymo, et Uste Cuddomivikio. Scriptum est hoc, et roboratum a Vitale Sancti Petri Veteris Plebano, et Jadrensi Notario, festo Sancti Benedicti Abbatis, quod est XII. kalendas Aprilis; anno vero Incarnationis Jesu Christi Domini nostri 1207. Indictione X., tempore Innocentii Papae tertii; regnante vero Andrea, tercii Belae Regis filio, Hungariae, Dalmatiae, Chroatiae, Ramae, Serviaeque Rege feliciter.

(Farlati, Illyricum Sacrum V. köt. 70. l.)