196. III. Incze pápának levele Joannitius, a bolgárok uralkodójához, melylyel őt felszóllítja, hogy a konstantinápolyi latin császársággal békességet tartson. 1207.

Innocentius Episcopus etc. charissimo in Christo filio nostro Calojoanni, Regi Bulgarorum Illustri. Cum superbis Deus resistat, humilibus autem det gratiam, juxta quod Apostolus Jacobus contestatur, a Domino tibi triumphum concessum non tuae virtuti ascribere debuisti, sed potius illorum imputare peccatis, qui suis exigentibus meritis ceciderunt, utpote in arcu suo sperantes, et suo salvari gladio confidentes. Verum tu tibi ascribens triumphum de hostibus reportatum, Deo, in cujus sunt manibus corda Regum, prout debueras, gloriam non dedisti. Quod ex eo satis potuit manifeste perpendi, quod cum ad te nostrum curaverimus nuntium destinare, ut cum Latinis apud Constantinopolim commorantibus pacem inires aut treuguas, non solura id facere noluisti, verum etiam ipsum nuntium suscepisti et dimisisti minus honeste, quam decuerit Regiam dignitatem, quem ob reverentiam Apostolicae Sedis et benigne recipere debuisti et honeste tractare, attendens, quod missus fuerat evangelizare pacem et praedicare salutem. Licet ergo ex praefata victoria intra teipsum fueris plus debito exaltatus, quia tamen te sicut charissimum in Christo filium sincera diligimus in Domino charitate, optantes tibi salutem et pacem, dilectum filium... nuntium tuum et litteras, quas per eum nobis misisti, benigne recepimus, et quae nobis significasti per eas, notavimus diligenter. Intellecto sane, quod jamdudum nuntios affectaveras ad nostram praesentiam destinare, sed ipsis aditus non patebat, cum per Ungariam transire non audeant, nec per Duratium propter Veneos dominantes ibidem; charissimo in Christo filio... Illustri Regi Hungariae per scripta nostra mandamus, ut nuntios tuos, quos ad Sedem duxeris Apostolicam destinandos, per terram suam transire permittat libere ac secure; id idem dilecto filio nobili viro... Venetorum Duci mandantes, ut eisdem per Duratium faciat transitum habere securum. Super eo autem, quod te in devotione Apostolicae Sedis perseverare firmiter asseveras, et, si necesse foret, caput exponeres pro eadem, Excellentiam Regiam in Domino commendamus, et gratiarum actiones referimus bonorum omnium largitori, qui hoc propositum tibi misericorditer inspiravit. Monemus igitur Serenitatem Regiam, et exhortamur in Domino, per Apostolica tibi scripta mandantes, quatenus cum Charissimo in Christo filio nostro H. Constantinapolitano Imperatore Illustri, et aliis Latinis in Romaniae Irnperio commorantibus pacem vel treugam ineas et observes. Nos enim de mittendo ad te nuntium nostrum, cum expedire viderimus, curabimus providere, juxta quod nobis fuerit desuper inspiratum. Datum Laterani, VIII. kalendas Junii, Pontificatus nostri anno decimo.

(Migne id. m. II. köt. 1162. l.; Theiner id. m. I. köt. 44. l.)