192. III. Incze pápának határozata a spalatoi érsek és káptalan közti egyenetlenségek tárgyában. 1206.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri B. Archiepiscopo, et dilectis filiis Canonicis Spalatinis salutem et Apostolicam benedictionem. Cum inter bone memorie P. predecessorem tuum, frater Archiepiscope, ac tue ciuitatis clericos super variis articulis questio verteretur, eam felicis recordationis C. Pape predecessoris nostri audientie presentarunt, ut sub ipsius examine ventilata fine debito clauderetur. A quibus utique clericis idem tuus predecessor petebat, ut quartam partem decimationum et oblationum de corpore ciuitatis sibi debitam exhiberent. Petebat etiam, ut eo tempore, quo ipse vel successores sui ad Romanam Ecclesiam accederent consecrandi, seu Romanum Pontificem, Imperatorem vel Regem causa visitationis adivent, clerici sibi adjutorium impenderent oportunum. Ipsi vero sibi ad hec pariter respondebant, quod cum predecessores ipsius quinque ebdomadarios, presbiterum scilicet, levitam, subdiaconum, acolitam et sacristam, per totam tenerentur ebdomadam procurare, et hoc eis importabile videretur; ita cum canonicis convenerunt, ut pro recompensatione procurationum supradictarum haberent ips quartam partem decimationum et oblationum de corpore ciuitatis, sicut in scriptis bone memorie Gaudij, Gerardi et Petri predecessorum suorum continetur expressum. Petebant insuper duodecim prandia certis anni festiuitatibus percipienda, potationes Sabbatorum et procurationes tribus ebdomarijs singulis diebus Dominicis exhibendas. Cum igitur idem predecessor vester multis et variis negotijs occupatus ad hec respondere non valeret, venerabilem fratrem nostrum J. tunc Viterbiensem, nunc Albanensem Episcopum, et bone memorie G. de Sancto Apostolo Sancte Marie in Porticu Cardinalem concessit auditores - - - - - presentia constituti post multas disceptationes et allegationes saniori usi consilio taliter convenerunt, quod clerici Archiepiscopo quartam partem decimationum et oblationum per suum procuratorem, annuatim viginti perperos pro recompensatione supra dictarum procurationum, et quod residuum esset de ipsa quarta in suum comodum converteretur et usum; preterea sex tantum prandia daret eisdem statutis festivitatibus anni, scilicet Sancti Domnij, Pentecosten, in Translatione Beati Domnij, Sancti Anastasii, Sanctorum Cosme et Damiani, et Sancti Vincentij; potationes Sabbatorum et tribus ebdomadarijs singulis Dominicis diebus procurationes, ab omnibus etiam alijs adjutorijs, que a totius ciuitatis clericis debito expetebat, tam pro se, quam pro successoribus suis perpetuo reddidit clericos memoratos immunes. Quam utique conventionem amicabilem de assensu et voluntate utriusque partis factam nos ratam habentes et firmam, eam ad exemplar ejusdem predecessoris nostri auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Ferentini XVI. kal. Julij, Pontificatus nostri anno nono.

(Carrara, Archivio Capitolare di Spalato 71. l.)