190. Zelovellus ragusai comesnek levele Spalato város községéhez, az igazság szolgáltatása, tárgyában. 1205. körül.

Zellovellus Dei et incliti Ducis Venetiarum gratia Ragusensis Comes, nobili et discreto viro eadem gratia Velcinno Spalatensi Potestati et Traguriensi Comiti, et nobilibus, ac reliqui plenitudini ejusdem civitatis eorum ut fratribus salutem et dilectionem. Omnibus quippe patet, quod et vobis non est occultum, quoniam Judas olim Ragusensis Comes nec vobis, nec suis ciuibus justitiam facere voluit, et ideo dissensio et pignora inter vos et Raguseos de die in diem crescebant. Nunc autem, quia gratia Dei civitas Ragusensis de confinibus Venetiarum habetur velemus, ut mala omnia, quae retro tempore usque nunc acta sunt, extirpentur, ita ut omnino non nominentur, set omnia cum justitia examinentur, et amodo pignora inter vos et Raguseos non sit. Si quis autem vestrorum aliquid habet adversus aliquem Raguseum, veniat et accipiat justitiam sicut in patria; et nostris Raguseis illuc venientibus plenam justitiam fieri facite, si placet; et nemo audeat vel presumat pignorare aliquem antequam convicerit illum per rationem, quoniam parati sumus omnibus justitiam plenam facere, ut fratribus et amicis.

Kivül. Nobili et discreto viro Velcinno Spalatensi Potestati et Tragurensi Comiti et Nobilibus ejusdem Civitatis.

(Carrara, Archivio Capitolare di Spalato. Spalato 1844. 73. l. Az okmány 1204. vagy 1205-ból való. Juda Dámián 1203. szűnt meg ragusai comes lenni; 1206. pedig már Quirino Lőrincz ezen hivatalt viselte.)