182. Bazilius ternovai érseknek levele, melylyel III. Incze pápának jelenti, hogy Leo bibornok által felszenteltetett. 1204.

Multas inclinationes et multas sanitates a me, Basilio humili Bulgarorum et Blachorum Primate, erga patrem universorum, et dominum, et patrem meum, Magnificentissimum et Sanctissimum Papam, Innocentium. Oramus Omnipotentem Deum, et Sanctissimam Dei Genitricem, et Beatissimos Apostolos Petrum et Paulum, ut cum sanitate et sospitate inveniat vos scriptum meae humilitatis; et per vestri dominii magnificentiam vivo et ego, per Dei gratiam, magnis involutus delictis. Notum sit ergo Vestrae Magnae Sanctitati, quoniam Leo, Cardinalis, sanus et sospes pervenit, delegatus a Vestra Sanctitate et Apostolica Sede, et usque ad nostram magnam civitatem Trinovae tetendit quinto decimo die mensis Octobris, et portavit universam plenitudinem Patriarchalis dignitatis, et paramenta omnia, quae mihi a Vestra Magna Sanctitate fuerunt delegata; tradidit similiter et annulum, et privilegium, et scripta et instructiones. Et praecepto Vestrae Sanctitatis unxit me chrismate, mihi benedicens, et consecravit me in Patriarcham, mense Novembris, septimo die, in festivitate scilicet Sancti Apostoli Jacobi, fratris Domini; et ego illa die duos unxi Metropolitanos, et caeteros Episcopos, magno cum gaudio, et duobus de Metropolitanis benedixit Cardinalis, et tradidit illis pallium atque mitras, et reliquis in caput eorum mitras imposuit. Octavo vero die ejusdem mensis, in festivitate videlicet Sancti Michaelis, coronavit, et benedixit Imperatori Calojoanni, Domino omnium Bulgarorum, atque Blachorum, et super posuit capiti suo Regiam coronam, et sceptrum suis manibus imponens. Omnia haec complevit et perfecit secundum Sanctitatis Vestrae velle, et benedicens nobis, segregatus est a nobis mensis Novembris die quintodecimo. Interea, sciat Vestra Magna Sanctitas, quod duos pueros ex praecepto domini Imperatoris vobis mitto; unus est presbyteri Constantini filius, alius vero Regis; ut ex praecepto Vestrae Sanctitatis litteras Latinas addiscant. Et quidquid meditari valetis ad honorem Imperatoris, faciatis. Manuteneat enim Deus Vestram Sanctitatem per multa et longaeva tempora.

(Migne u. o. II. köt. 553. l.; Theiner u. o. I. köt. 39. l.)