181. Joannitius a bolgárok uralkodójának levele, melylyel III. Incze pápának jelenti, hogy Leo bibornoktól a koronát átvette. 1204.

Calojoannes, Rex totius Bulgariae et Blachiae, ad a Deo promotum et Sanctissimum et in Christo dilectum et honorificentissimum patrem Regni mei, tertium Innocentium et sacerrimum Papam Romae et successorem principis Apostoli Petri. Legatus Apostolicae Sedis, dominus Leo Cardinalis, Sanctitatis tuae scriptum meo obtuli Imperio; addiscens quoque de ejus sanitate et incolumitate, Omnipotenti Deo et Sanctissimae Matri suae glorificavi. Et utinara, quod scriptum Imperii mei inveniat Sanctitatem tuam viventem et degentem cum omni gaudio et hilaritate; et Imperium meum, per gratiam Omnipotentis Dei et Beatissimae Dei Genitricis, et per intercessiones Sanctitatis Vestrae, sanum est et multum bene cum omni gaudio et exsultatione. Hoc autem notum sit Sanctitati Vestrae, pater specialis Regni mei, domine Papa, quod dominus Leo, Legatus Apostolicae Sedis, venit ad Imperium meum, sibi afferens coronam et eam benedicens, super caput Imperii mei imposui, et in manibus meis dedit mihi sceptrum atque vexillum, et benedixit sanctissimo Patriarchae Regni mei et totius Bulgariae ex praecepto Vestrae Sanctitatis; et valde Deo et Beatissimae Dei Genitrici, necnon et circumspectioni Vestrae Sanctitatis glorificavimus, eo, quod secundum petitionem Imperii mei Sanctitas Vestra totum suum velle adimplevit. Et universa Bulgaria atque Blachia, et omnis Imperii mei pertinentia, valde glorificavit et Vestram Sanctitatem magnificavi. Scribo autem vobis et de Ungaria, quoniam Imperium meum non habet aliquam societatem regionum, vel aliquam rem cum eo, neque ei nocet, imo ipse parvipendet et nocet regionibus Imperii mei. Et dominus Leo Cardinalis vidit, et Vestrae Sanctitati annuntiabit justum vel injustum, quod est ab Imperio meo, aut si ego parvipendo Ungarum, vel si ipse meum Imperium parvipendit. Et scribat ei Sanctitas Vestra, quatenus distet a Regno meo, quoniam Imperium meum nec eum habet parvipendere, nec contra terras ejus abire. Si vero ipse venerit contra terras Imperii mei, et Deus adjuverit, ut vincatur, non habeat Sanctitas Vestra Imperium meum suspectum, sed sim liber. De Latinis quoque, qui Constantinopolim introierunt, scribo Sanctitati Vestrae, ut eis scribatis, quatenus distent ab Imperio meo, et, sicut Imperium meum nullum malum eis facit, neque ipsi nobis parvipendant. Si forte ipsi conati fuerint contra Imperium meum, et parvipenderint eum, et occidetur ex eis, non habeat Sanctitas Vestra Imperium meum suspectum, sed sint universa libera. Misi autem ad tuam magnam Sanctitatem pueros duos; unus vero nominatur Basilius, alius Bithlehem; et dentur ex praecepto ejus, ut addiscant in scholis litteras Latinas, quoniam hic grammaticos non habemus, qui possint litteras, quas mittitis, nobis transferre; et postquam ipsi addiscerint, remittantur ad Imperium meum. Misi autem ad praesens in signo parvae recordationis examita duo, episima dupla, unum est rubeum, et aliud album, et camelum unum. Cum vero mittam Legatos ad Sanctitatem Vestram, semper Vestrae Sanctitatis recordabor.

(Migne u. o. II. köt. 551. l.; Theiner u. o. I. köt. 39. l.; Fejér ugyanazon levélnek kivonatát közli Cod. Dipl. II. köt. 446. l.)