180. III. Incze pápának bullája, melylyel Joannitius a bolgárok királyának a zászlót küldi. 1204.

Innocentius Episcopus etc. Calojoanni Regi Bulgarorum et Blacorum Illustri. Ut in cruce Domini nostri Jesu Christi cum Apostolo glorieris, et non tibi, sed ei, cui flectitur omne genu, tuos de caetero triumphos ascribas, qui docet manus ad praelium et digitos movet ad bellum, et inter varios bellorum eventus ejus suffragio sentias te muniri, cui Dominus claves Regni coelorum et ligandi atque solvendi contulit potestatem, praeter Regiae dignitatis insignia, quae tibi per dilectum filium Leonem, tituli Sanctae Crucis Presbyterum Cardinalem, Apostolicae Sedis Legatum, virum providum et honestum, tuae Serenitati dirigimus, per eumdem vexillum, quo contra illos utaris, qui honorant labiis Crucifixum, cor autem eorum est longinquum ab ipso, ad petitionem venerabilis fratris nostri B. Brandizuberensis Episcopi, tibi duximus destinandum. Praetendit autem non sine mysterio crucem et claves, quia Beatus Petrus Apostolus et crucem pro Christo sustinuit, et claves a Christo suscepit. Repraesentat itaque signum crucis, in quo Christus, utpote qui vincit, regnat et imperat, debellavit aereas potestates, et in quo capiens praeda praedonem absorbuit, moriens vita mortem et Behemoth cepit in suis oculis quasi homo. Clavem autem geminam repraesentat, discretionis alteram, reliquam potestatis, ut cum discreveris inter bonum et malum, lucem et tenebras, sanctum et profanum, commissum tibi materialem gladium ad vindictam malefactorum, in laudem vero bonorum exerceas, et arma contra illos apprehendas et scutum, qui non posuerunt Deum adjutorem sibi, sed in feritate sua et multitudine confidentes, nituntur contra stimulum calcitrare. Monemus igitur Serenitatem Regiam et hortamur attentius, et per Apostolica tibi scripta mandamus, quatenus eodem vexillo in humilitate cordis utaris, et inter acies bellicas memor Dominicae Passionis existas, ejusque magisterium recognoscas, cui Dominus ipse dixit: „Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves Regni coelorum” (Matth. XVIII.) Sic enim inimici tui non solum contra te praevalere non poterunt, sed ante faciem tuam dante Domino non subsistent.

(Migne u. o. II. köt 295. l.; Theiner u. o. I. köt. 33. l.)