176. III. Incze pápának válasza a bolgárországi érsekek és püspökökhez. 1204.

Innocentius Episcopus etc. Archiepiscopo Trinovitanensi, totius Bulgariae et Blaciae Primati, et aliis Archiepiscopis, Episcopis, clero et populo in Bulgaria, et Blacia constitutis. Licet ex eo, quod, per Apostolorum principis merita, universalis Ecclesiae sub eo sumus pastore pastores, qui oves alias, que de ipsius ovili non fuerant, in unum adduxit ovile, ac pascendas eas Petro pastori commisit: „Pasce, inquiens, oves meas” (Joan. XXI.), instantia nostra quotidiana sit universarum Ecclesiarum sollicitudo continua, et profectus omnium populorum, quos mater Ecclesia, fermento veteri expurgato, in novam regeneravit infantiam, et in sinum suum, sicut gallina pullos suos congregat, congregavit Bulgarorum et Blacorum populis tanto nos reputamus specialius debitores, quantum non solum fidem Catholicam per Sedem Apostolicam olim devotius receperunt, sed descenderunt etiam ex sanguine Romanorum, quorum sumus profectui et ministerio specialius deputati, qui, tanquam peculiaris populus noster, nobis tam ili spiritualibus, quam temporalibus nullo subjacent mediante. Ut igitur ejus magisterium recognoscant, a qua sciunt se spiritualiter didicisse, quod credunt, et quod sunt, carnaliter accepisse, cum secundum carnem descenderint ex nobilibus Romanorum, nos, pro quibus Dominus tanquam Beati Petri successoribus exoravit, ne deficiat fides nostra, sed fratres nostros conversi aliquando confirmemus, eos confirmare volumus in fide Catholica, et in devotione Sedis Apostolicae roborare. Ut autem paternae dilectionis affectus, quem gerimus circa ipsos, omnibus innotescat, et in filiis matris liberalitas commendetur, in spiritualibus et temporalibus eos tanquam speciales Ecclesiae Romanae filios volumus honorare, ideoque dilectum filium L. tituli Sanctae Crucis Presbyterum Cardinalem, Apostolicae Sedis Legatum, virum litteratura conspicuum, et praeditum honestate, quera inter caeteros fratres nostros specialis dulcedinis brachiis amplexamur, in Bulgariam et Blaciam a nostro latere destinamus, qui charissimum in Christo filium Calojoannem Regem Bulgarorum et Blacorum Illustrem auctoritate ac vice nostra inungat, sceptrum ei Regale tribuat, et imponat Regium diadema. Cumque tibi, venerabilis frater noster... Archiepiscope Trinovitanensis, per dilectum filium J. Capellanum nostrum, pallium duxerimus destinandum, et statuerimus te totius Bulgariae ac Blaciae Primatem, per eumdem Legatum vobis Metropolitanis, quos idem Capellanus instituens ei de novo subjecit, pallium, insigne videlicet plenitudinis Pontificalis officii, destinamus vobis juxta formam, quam sub bulla nostra interclusam mittimus, conferendum; eidem quoque Legato plenam contulimus facultatem corrigendi, quae corrigenda cognoverit, et statuendi, quae duxerit statuenda, mandantes eisdem, ut tam clerum, quam populum, in his, quae pertinent ad fidei Christianae profectum, informent, et de benevolentia nostra efficiant certiores. Monemus igitur universitatem vestram, et exhortamur attentius, et per Apostolica vobis scripta mandamus, quatenus Legatum ipsum, sicut personam nostram, imo nos et Beatum Petrum in ipso, benigne recipiatis et honorifice pertractetis, ea, quae inter vos corrigenda duxerit vel etiam statuenda, suscipientes hilariter et inviolabiliter observantes, ut, etsi fueritis hactenus, sicut oves errantes, ex quo tamen conversi estis ad Episcopum et pastorem animarum vestrarum, ejus sequamini doctrinam et formam, cui Dominus totius Ecclesiae Magisterium contulit et Primatum. Cavete autem, ne de facili moveamini a constantia mentis vestrae, sed in bono perseverantes proposito, in devotione Sedis Apostolicae humiliter persistatis, ut in illius videamini petrae soliditate firmati, supra quam Dominus Ecclesiae posuit fundamentum, claves Regni coelorum concedens, ut esset, quibus Petrus aperiret, apertum, et quibus clauderet, non pateret.

(Migne u. o. II. köt. 294. l.; Theiner u. o. I. köt. 31. l.)