175. III. Incze pápának válasza Joannitiushoz. 1204.

Innocentius Episcopus etc. Illustri Regi Bulgarorum et Blacorura. Licet ex eo, quod, per Apostolorum principis me rita, Universalis Ecclesiae sub eo sumus pastore pastores, qui oves alias, quae de ipsius ovili non fuerant, in unum adduxit ovile, ac pascendas eas Petro pastori commisit: „Pasce, inquiens, oves meas” (Joan. XXI.), instantia nostra quotidiana sit universarum Ecclesiarum sollicitudo continua, et profectus omnium populorum, quos mater Ecclesia, fermento veteri expurgato, in novam regeneravit infantiam, et in sinum suum, sicut gallina pullos suos congregat, congregavit; Bulgarorum et Blacorum populis tanto nos reputamus specialius debitores, quantum non solum fidem Catholicam per Sedem Apostolicam olim devotius receperunt, sed descenderunt etiam ex sanguine Romanorum, quorum sumus profectui et ministerio specialius deputati, qui, tanquam peculiaris populus noster, nobis tam in spiritualibus, quam temporalibus nullo subjacent mediante. Ut igitur ejus magisterium recognoscant, a qua sciunt se spiritualiter didicisse, quod credunt, et quod sunt, carnaliter accepisse, cum secundum carnem descenderint ex nobilibus Romanorum, nos, pro quibus Dominus tanquam Beati Petri successoribus exoravit, ne deficiat fides nostra, sed fratres nostros conversi aliquando confirmemus, eos confirmare volumus in fide Catholica, et in devotione Sedis Apostolicae roborare. Ut autem paternae dilectionis affectus, quem gerimus circa ipsos, omnibus innotescat, et in filiis matris liberalitas commendetur, in spiritualibus et temporalibus eos tanquam speciales Ecclesiae Romanae filios volumus honorare, ideoque dilectum filium L. tituli Sanctae Crucis Presbyterum Cardinalem, Apostolicae Sedis Legatum, virum litteratura conspicuum et praeditum honestate, quem inter caeteros fratres nostros specialis dulcedinis brachiis amplexamur, in Bulgariam et Blaciam a nostro latore destinamus, qui te auctoritate ac vice nostra inungat, sceptrum tibi Regale tribuat, et imponat Regium diadema. Cumque venerabili fratri nostro... Archiepiscopo Trinovitanensi, per dilectum filium J. Capellanum nostrum, pallium duxerimus destinandum, et statuerimus eum totius Bulgariae ac Blaciae Primatem, per eumdem Legatum Metropolitanis, quos idem Capellanus instituens ei de novo subjecit, pallium, insigne videlicet plenitudinis Pontificalis officii, destinamus, eis juxta formam, quam sub bulla nostra interclusam mittimus, conferendum; eidem quoque Legato plenam contulimus facultatem corrigendi quae corrigenda cognoverit, et statuendi quae duxerit statuenda; mandantes eisdem, ut tani clerum quam populum, in his, quae pertinent ad fidei Christianae profectum, imforment, et de benevolentia nostra efficiant certiores. Monemus igitur Serenitatem Regiam et exhortamur attentius, quatenus Legatum ipsum sicut personam nostram, imo nos et Beatum Petrum in ipso, benigne recipias et honorifice studeas pertractare, salubria monita et statuta ipsius et tu ipse recipiens et observans, et ab universa terra tua recipi faciens et servari; taliter super hoc, quod scribimus impleturus, ut devotionis affectum, quem circa nos et Romanam Ecclesiam habere te credimus, in effectu cognoscamus.

(Migne u. o. II. köt. 280. l.; Theiner u. o. I. köt. 30. l.)