170. III. Incze pápának hasonló tárgyu levele ugyanahhoz. 1204.

Innocentius Episcopus etc. B. Archiepiscopo Trinovitano Bulgarorum et Blacorum Primati. Cum venisset ad Apostolicam Sedem venerabilis frater noster, Episcopus Brandizuberensis, clara nobis insinuatione monstravit, quod in consecratione sua Sacram non receperat unctionem, quoniam apud vos non consuevere pontifices, cum consecrantur, inungi. Nos ergo, quod illi defuerat, mandavimus in ipso suppleri, facientes caput ejus et manus per venerabilem fratrem nostrum, Joannem, Albanensem Episcopum, assistentibus ei duobus Episcopis, secundum morem ecclesiasticum, sacro chrismate deliniri. Hoc enim Catholica tenet Ecclesia, non solum ex praecepto Divino, verum etiam Apostolorum exemplo. In Exodo quippe legitur praecepisse Dominus Moysi, ut Aaron et filios ejus inungeret, quatenus ei sacerdotio fungerentur. Et Anacletus, natione Graecus, qui a Beato Petro fuit in Presbyterum ordinatus, et postea in Apostolatus officio Clementi successit, tradit in ordinatione sua ungendos Episcopos, more Apostolorum et Moysis; quia omnis sanctificatio in Spiritu Sancto consistit, cujus invisibilis virtus Sancto chrismati est permista. Unde scire te volumus, duas esse species unctionis: exteriorem, quae materialis est et visibilis; et interiorem, quae est spiritualis et invisibilis. Exteriore visibiliter ungitur corpus, interiore invisibiliter ungitur cor. De prima Jacobus Apostolus ait: „Infirmatur quis in vobis? (Jac. V.) Iuducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum.” De secunda Joannes Apostolus ait: „Vos, unctionem quam accepistis ab eo, maneat in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus vos docet de onmibus” (I. Joan. II.). Unctio visibilis et exterior, signum est interioris et invisibilis unctionis; unctio vero invisibilis et interior, non solummodo est signum, sed etiam sacramentum; quia, si digne sumatur, vel agit, vel auget absque dubio, quod designat. Ad exbibendam igitur exteriorem et visibilem unctionem, benedicitur oleum, quod dicitur catechumenorum vel infirmorum, et conficitur chrisma, quod ex oleo fit et balsamo, mystica ratione. Per oleum enim, nitor conscientiae designatur, juxta quod legitur: „Prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus” (Matth. XXV.); per balsamum autem, exprimitur odor famae, propter quod dicitur: „Sicut balsamum aromatizans odorem dedi” (Eccli. XXIV.) Hoc igitur chrismate ungi debet Episcopus, non tam in corpore, quam in corde, ut et interius habeat nitorem conscientiae quoad Deum, et exterius habeat odorem famae quoad proximum. De nitore conscientiae dicit Apostolus: „Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae” (II. Cor. I.) Nam omnis gloria tiliae Regis ab intus. De odore famae idem Apostolus ait; „Christi bonus odor sumus in omni loco, et aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem” (II. Cor. II.) Debet enim Episcopum bonum habere testimonium, et ab his, qui sunt intus, et ab bis, qui sunt foris, ut cortina cortinam trabat, et qui audit dicat: Veni. Hoc unguento caput et manus Episcopi consecrantur. Per caput enim mens intelligitur, juxta illud: „Unge caput tuum, et faciem tuam lava” (Matth. VI.) Per manus opera designantur, secundum illud: „Manus meae distillaverunt myrrham” (Cant. V.) Manus igitur unguntur oleo pietatis, ut Episcopus operetur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Caput autem inungitur balsamo charitatis, ut Episcopus diligat Deum ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota anima, et proximum suum sicut seipsum. Caput inungitur propter auctoritatem et dignitatem, manus propter ministerium et officium. Caput inungitur, ut ostendatur illius repraesentare personam, de quo dicitur per Prophetam: „Sicut unguentum in capite ejus, quod descendit in barbam, barbam Aaron”(Psal. CXXXII.). Caput enim viri Christus, caput Christi Deus est, qui dicit: „Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me” (Luc. IV.) Manus unguntur Episcopo, ut ostendatur accipere potestatem benedicendi et consecrandi. Unde, cum eas consecrator inungit: Consecrare, inquit, et sanctificare digneris, Domine, manus istas per istam Sanctam unctionem et nostram benedictionem, ut quaecunque consecraverint consecrentur, et quaecunque benedixerint benedicantur in nomine Domini. Verum in Veteri Testamento non solum ungebatur sacerdos, sed et Rex, et Propheta, sicut in libro Regum praecipit Dominus Eliae: „Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum; cumque perveneris illuc, unges Hazael Regem super Syriam, et Jehu, filium Namsi, unges Regem super Israel; Elisaeum autem, filium Saphat, qui est de Abelmala, unges Prophetam pro te” (III. Reg. XIX.) Sed ubi Jesus Nazarenus, quem unxit Deus Spiritu Sancto, sicut in Actibus Apostolorum habetur, unctus est oleo prae consortibus suis, qui, secundum Apostolum, est caput Ecclesiae, quae est corpus ipsius, Principis unctio a capite scilicet in brachium est translata, ut Princeps extunc non ungatur in capite, sed in brachio, sive in humero vel in armo, in quibus Principatus congrue designatur, juxta quod legitur: „Et factus est Principatus super humerum ejus” (Isa. IX.). Ad quod etiam designandum, Samuel fecit poni armum ante Saul, cui dederat locum in capite ante eos, qui fuerant invitati. In capite vero Pontificis sacramentalis est delibatio conservata, quia personam capitis in Pontificali officio repraesentat. Differt autem inter Pontificis et Principis unctionem, quia caput Pontificis chrismate consecratur, brachium vero Principis oleo delinitur, ut ostendatur, quanta sit differentia inter auctoritatem Pontificis et Principis potestatem. Quia vero Christus in sanguine suo fecit nos Deo nostro Regnum et Sacerdotes, propter quod Petrus Apostolus ait: „Vos estis genus electum Regale sacerdotium” (I. Petr. II.); idcirco, in Novo Testamento, non solum sacerdotes et Reges unguntur, sed omnes etiam Christiani bis ante baptismum, scilicet oleo benedicto, primum in pectore, deinde inter scapulas, et bis post baptismum, scilicet chrismate Sacro, primum in vertice, deinde in fronte. In pectore namque ungitur baptizandus, ut per Spiritus Sancti donum abjiciat errorem et ignorantiam, et suscipiat fidem rectam, quia „justus ex fide vivit” (Rom. I.) Inter scapulas autem baptizandus inungitur, ut per Spiritus Sancti gratiam excutiat negligentiam et torporem, et bonam operationem exerceat, quia „fides sine operibus mortua est” (Jac. II.) etc., ut per fidei sacramentum sit munditia cogitationum in pectore, per operis exercitium sit fortitudo laborum in scapulis, quatenus fides per dilectionem, secundum Apostolum, operetur. In vertice vero baptizatus inungitur, ut sit paratus omni poscenti de fide reddere rationem, quia per caput intelligitur mens, juxta quod legitur: „Oculi sapientis in capite ejus; cujus superior pars est ratio, et inferior sensualitas.” Unde, bene per verticem, qui est suprema pars capitis, intelligitur ratio, quae superior pars est mentis. In fronte ungitur baptizatus, ut libere confiteatur, quod credit, quia corde creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem; memor ejus, quod Dominus ait: „Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo” (Matth. X.) Ante baptismum vero inungitur oleo benedicto, et post baptismum chrismate Sacro, quia chrisma soli competit Christiano. Christus enim a chrismate dicitur, vel potius a Christo dicitur chrisma, non secundum nominis formam, sed secundum fidei rationem. A Christo vero Christiani dicuntur, tanquam uncti deriventur ab uncto; ut omnes currant in odorem unguentorum illius, cujus nomen oleum est effusum. Per frontis chrismationem manus impositio designatur, quae alio nomine dicitur confirmatio, quia per eam Spiritus Sanctus ad augmentum datur et robur. Unde, cum caeteras unctiones simplex sacerdos, id est presbyter, valeat exhibere, hanc nonnisi summus sacerdos, id est Episcopus, debet conferre; quia de solis Apostolis legitur, quorum vicarii sunt Episcopi, quod per manus impositionem Spiritum Sanctum dabant, quemadmodum Actuum Apostolorum lectio manifestat. „Cum audissent, inquit, Apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem: qui cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum; nondum enim in quemquam illorum venerat; sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jcsu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum” (Act. VIII.). Cujus adventus per unctionis mysterium designatur, quia columba, in qua Spiritus Sanctus super Christum in baptismo descendit, ad vesperam in cataclysmo revertens, ramum retulit virentis olivae. Cujus utique sacramentum David Propheta praenoscens, exhilarandam faciem in oleo praedicavit. Unguntur praeterea secundum ecclesiasticum morem, cum consecratur altare, cum dedicatur templum, et cum benedicitur calix, nou solum ex mandato legis Divinae, verum etiam exemplo Beati Silvestri, qui cum consecrabat altare, illud chrismate perungebat Praecepit enim Dominus Moysi, ut faceret oleum unctionis, de quo ungeret tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, mensamque cum vasis. De quibus etiam unctionibus si forsitan dubitaveris, cum a te fuerimus requisiti, fraternitatem tuam plenius instruemus. Verumtamen unctionis sacramentum aliud quidem efficit, et figuram tam in Novo, quam in Veteri Testamento. Unde non judaizat Ecclesia cum unctionis celebrat sacramentum, sicut aliqui mentiuntur, qui neque Scripturas, neque Dei novere veritatem. Monemus igitur fraternitatem tuam et exhortamur attentius, per Apostolica tibi scripta mandantes, quatenus ad mandatum dilecti filii nostri Leonis, tituli Sanctae Crucis Presbyteri Cardinalis, Apostolicae Sedis Legati, tu quoque Sacram suscipias unctionem, ne quid tibi desit ad plenitudinem sacramenti; ut cum Sacro fueris chrismate delibutus, Archiepiscopos et Episcopos tuos similiter ungas, et per eos facias manus sacerdotum inungi oleo benedicto, illum de caetero in ordinandis Presbyteris et consecrandis Episcopis morem servans et faciens observari, quem Apostolica Sedes observat, quae, disponente Domino, cunctorum fidelium mater est et magistra. Mittimus autem tibi per Cardinalem praedictum Pontificalia ornamenta, caligas et sandalia, amictum et albam cingulum et succinctorium, orarium et manipulum, tunicam et dalmaticam, chirothecas et annulum, planetam et mitram. Pallium vero per dilectum filium, Joannem, Capellanum nostrum, antea miseramus. Et licet Romanus Pontifex non utatur baculo pastorali, tum propter historicam, tum etiam propter mysticam rationem, quod idem Cardinalis, sicut a nobis accepit, poterit edoceri; tu tamen ad similitudinem aliorum Pontificum poteris eo uti. Datum, ut supra.

(Migne n. o. II. köt. 282. l.; Theiner u. o. I. köt. 25. l.)