169. III. Incze pápának levele a bolgárországi érsekhez ugyanazon tárgyban. 1204.

Innocentius Episcopus etc. venerabili fratri B. Archiepiscopo Trinovitano, Bulgarorum et Blacorum Primati, ejusque successoribus canonice substituendis in devotione Sedis Apostolicae successuris in perpetuum salutem stb. Rex Regum, et Dominus dominantium, Jesus Christus sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, cui dedit omnia Pater in manu, pedibus ejus subjiciens universa, cujus est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et omnes habitantes in eo, imo cui flectitur omne genu coelestium, terrestrium, et infernorum, summum Apostolicae Sedis et Ecclesiae Romanae Pontificem, quem in Beato Petro sibi Vicarium ordinavit, super gentes et Regna constituit, evellendi, destruendi, disperdendi, et dissipandi, et aedificandi, et plantandi ei conferens potestatem, loquens ad eum in Propheta, qui fuit de sacerdotibus Anatoth: „Ecce constitui te super gentes et Regna, ut evellas et destruas et disperdas, et dissipes et aedifices et plantes” (Jer. I.). Ut autem id expressius demonstraret, non per alium, sed per seipsum, cum pro hominibus carnem assumpsisset humanam, et calceamentum suum extendisset in Idumaeam, ut ei allophyli subdereatur, et oves suas, quae de hoc ovili non erant, adduceret, et fieret unum ovile et unus pastor, in se, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, universalis Ecclesiae posuit fundamentum, ejusque Apostolorum Principi Petro magisterium contulit et Primatum, dicens ad eum: „Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves Regni coelorum” (Matth. XVIII.) Ubi etiam consequenter adjecit: „Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis” (ibid.) Post passionem quoque suam, ascensurus in coelum, ovile suum, videlicet Ecclesiam, ei committens et commendans in omnibus, dixit ei: „Pasce oves meas” (Joan. XXI.), vocabulo tertio repetito; per hoc patenter ostendens, quod ad ejus ovile non pertinent oves illae, quae se commissas et subjectas esse Beato Petro contumaciter denegarent, et ejus noluerint erudiri doctrina et magisterio subjacere. Siquidem Ecclesia est illa arca, in qua paucae animae pereuntibus caeteris in diluvio, sunt salvatae. Unde, sicut omnes, quos arca non cepit, in diluvio perierunt, sic omnes, qui extra Ecclesiam inventi fuerint, in judicio damnabuntur. Arca enim Ecclesiam, cataclysmus judicium, et pastorem Ecclesiae Petrum Noe rector arcae figurant. Ille cum Domino legitur ambulasse; hic autem super undas maris, quod hunc mundum significat, ad Dominum scribitur pervenisse. In quo etiam expresse notatur, quod Petro non specialiter aliqua specialis Ecclesia, sed totus mundus commissus fuerit et Ecclesia generalis. Nam, sicut aquae multae sunt populi multi, sic mare magnum et spatiosum mundim significat universum. Unde, vocatis caeteris in partem sollicitudinis, hunc assumpsit Dominus in plenitudinem potestatis, cum inquit ad eum: „Tu vocaberis Cephas, quod Petrus interpretatur” (Joan. I.) et caput, ut Petrum caput Ecclesiae demonstraret, qui sicut unguentum, quod a capite Aaron descendit in barbam, in membra diffunderet, ut nihil sibi penitus deperiret, quoniam in capite viget sensuum plenitudo, ad membra vero pars eorum uliqua derivatur. Insuper, quaerenti Petro, si quoties peccaret in cum frater ejus, dimitteret ei usque septies, Dominus legitur respondisse: „Non dico tibi usque septies, sed usque septuagesies septies” (Matth. XVIII.) Sane, cum omne tempus septem dierum numero concludatur, multiplicatus in seipsum septenarius in hoc loco notat universa peccata universorum, cum solus Petrus non solum omnia, sed et omnium possit crimina relaxare. Ipsi enim, et non alii, dictum a Domino reperitur: „Tu me sequere” (Matth. VIII.); id est, in veri pastoris officio et potestatis ecclesiasticae plenitudine imitare; quia eum in officio Vicarium sibi substituit Dominus et in magisterio, successorem, sic haereditatem, in cujus praeclaris funes ejus ceciderant, transferens in eumdem, ut aliis possit per eum et sub eo quasi partem facere de haereditate legata. Cum igitur, licet immeriti, ejus vices geramus in terris, qui dominatur in Regno hominum, et cui voluerit dabit illud, utpote per quem Reges regnant, et Principes dominantur, cum Petro et successoribus suis, et nobis in eo, noverimus esse dictum: „Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos” (Luc. XXII.); cum ex praecepto Domini oves ejus pascere teneamur; populis Bulgarorum et Blacorum, qui multo jam tempore ab uberibus matris suae alienati fuerunt, in spiritualibus et temporalibus paterna sollicitudine providere volentes, ejus auctoritate confici, per quem Samuel David in Regem inunxit, charissimum in Christo filium nostrum, Calojohannem, hactenus ipsorum Dominum, Regem statuimus super eos, per dilectum filium Leonem tituli Sanctae Crucis Presbyterum Cardinalem, Apostolicae Sedis Legatum, virum providum et honestum, nobis inter caeteros fratres nostros acceptum, sceptrum Regni ac Regium sibi mittimus diadema, ejus quasi nostris sibi manibus imponendum, recipiendo ab eo juratoriam cautionem, quod nobis et successoribus nostris et Ecclesiae Romanae devotus et obediens permanebit, et cunctas terras et gentes suo subjectas Imperio in obedientia et devotione Sedis Apostolicae conservabit. Te quoque in Regno Bulgarorum et Blacorum Primatem statuimus, et Ecclesiae Trinovitanae praesenti privilegio auctoritatem concedimus Primatiae, statuentes, ut tu, et successores tui, qui tibi in Apostolicae Sedis devotione successerint, caeteros Metropolitanos Bulgariae et Blaciae praecellatis ratione Primatus, et ipsi tibi et eis juxta formam canonicam reverentiam Primati debitam exhibeant et honorem, fraternitatem tuam scire volentes, quod apud nos haec duo nomina, Primas et Patriarcha, pene penitus idem sonant, cura Patriarchae et Primates teneant unam formam, licet eorum nomina sint diversa. Praesenti quoque privilegio, tibi et per te tuis successoribus, inungendi, benedicendi et coronandi Reges Bulgarorum et Blacorum in potestatem liberam concedimus facultatem. Obeunte vero te, nunc Ecclesiae memoratae Primate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia praeponatur, nisi qui canonice fuerit electus ad eam secundum consuetudinem approbatam. Electus autem, per Metropolitanum et alios Suffraganes ejusdem Ecclesiae, qui poterunt interesse, in Episcopum solemniter consecretur. Consecratus vero ad Sedem Apostolicam nuntios suos mittat, pallium de corpore Beati Petri sumptum, insigne videlicet plenitudinis Pontificalis officii, petituros; in cujus susceptione juramentum illud nobis, et successoribus nostris, et Ecclesiae Romanae praestabit, quod alii Primates et Metropolitani, secundum generalem consuetudinem, nobis praestant, et tu ipse in susceptione pallii praestitisti; cujus formam bulla nostra signatam ad perpetuam memoriam destinamus, exprimentes in ea, ut, cum in Regem quemlibet ex praedicti Regis suceessoribus coronarint, praescriptum ab eo recipiant juramentum. Cura autem aliquis Metropolitanorum, qui tibi jure subjacent Primatiae, viam fuerit universae carnis ingressus, confirmabis electionem canonicam de persona idonea celebratam, et personam electam in Episcopum consecrabis. Pro pallio vero, nuntios tuos cum nuntiis Ecclesiae cui praeest, ad Apostolicam Sedem mittes, nosque illud tibi per eos libenter et hilariter transmittemus, per te Metropolitano Episcopo, juxta formam, quam sub bulla nostra recipies, solemniter conferendum; ita tamen, quod, si Legatum vel nuntium nostrura contigerit interesse, id cum eo pariter exsequaris. Chrisma vero et oleum catechumenorum et infirmorum singulis annis in coena Domini, tam in Ecclesia tua, quam in qualibet Ecclesia Blaciae, fieri secundum consuetudinem Ecclesiae Romanae concedimus, ut, quoties necesse fuerit, qui baptizandi fuerint baptizentur, et confirmentur per diocesanos Episcopos, qui fuerint confirmandi, nec Episcoporum consecratio, nec ordinatio sacerdotum, propter defectum hujusmodi, vel impediatur penitus, vel diutius differatur, quia, licet hactenus apud vos, nec in sua ordinatione presbyteri, nec in consecratione sua Episcopi consueverint sacram recipere unctionem, volumus tamen, ut deinceps, non tam ritum nostrum, quam mandatum Divinum sequentes, per quod in lege praecipitur, ut Pontifices et sacerdotes ungantur, manus eorum, qui ordinandi sunt in presbyteros, et tam manus, quam caput eorum, qui consecrandi sunt in Episcopos, solemniter inungantur. Praeterea, crucem, vexillum videlicet Dominicae passionis, ante te per totam Bulgariam et Blaciam deferendi fraternitati tuae licentiam impertimur. Decernimus ergo, etc. Datum, ut supra.

(Migne u. o. II. köt. 280. l.; Theiner u. o. I. köt.25. l.)