167. Jádra városi községének adománya szent Kozma és Dámián kolostora számára. 1203.

Capitulum Jadrense, Domaldus Comes et Universitas ipsius Civitatis Reverendissimo Patri Dominico Sanctorum Cosmae et Damiani de Monte Abbati, ejusque Catholicis successoribus monasticam vitam professis in perpetuum. Quoniam nostrae desolationis et exilii tempore, vos et monasterium vestrum agnovimus nobis profligatis fore asilum pariter et auxilium; idcirco ad memoriam beneficia nobis benigne exhibita reducentes, vobis et per vos vestro monasterio Ecclesiam Sancti Demetrii martyris, in nostra civitate sitam, tradimus atque concedimus; ita dumtaxat, ut liceat vobis et praedicto monasterio memoratam ecclesiam cum adiacente curia sua libere obtinere, et rationabili jure perpetuis temporibus possidere. Obsecramus igitur et contestamur omnes Dei fideles per Deum Patrem Omnipotentem, et Jesum Christum filium ejus, nec non et Spiritum Sanctum ab utroque procedentem, ut haec omnia inviolata custodiant, quatenus in Sanctorum consortio aeternae retributionis bravium habere mercantur.

Ego Marinus Plebanus Sanctae Mariae huic donationi interfui et subscribo.

Ego Petrus Plebanus Sancti Stephani huic donationi interfui et subscribo.

Ego Joannes Plebanus Sancti Michaelis subscribo.

Ego Stephanus Plebanus Sancti Petri subscribo,

Ego Presbyter Michael subscribo.

Ego Presbyter Grisogonus subscribo.

Scriptum Jadrae a Camasio Diacono Sanctae Anastasiae et Communis Notario. Anno Dominicae Incarnationis 1203. mense Februarii, Indictione sexta feliciter.

(Farlati, Illyricum Sacrum V. köt. 70. l.)