163. Bazilius zagorai érseknek hasontartalmu levele ugyanahhoz. 1203.

Noverit Sanctitas tua, quod ego, Archiepiscopus Basilius, veniebam cum ista pecunia adorare Sanctitatem tuam, et usque ad Durachium perveni, ubi vidi nuntios Comitis Walterii mecum pariter congaudentes, et disponentes mecum pariter transfretare; sed Graecus, qui veniebat cum illis, non permisit me transire cum illis, habito consilio Ducis Durachii, asserens, quod molestura Imperatori existeret, si transirem. Quo audito, Archidiaconus, et clerici Latinorum, qui sunt Durachii, consuluerunt similiter ne transirem, et si aliter agerem, res amitterem et personam. Unde, misi ad te bonos homines, et fideles Imperatoris, Sergium Comestabularium, et Constantinum Presbyterum, quibus injunctum est, ut tibi veritatem proponant. Inspiret tibi Dominus, ut bene te super hoc servitio intromittas.

(Migne u. o II. köt. 156. l.; Thoiuer u. o. 21. l.)