161. III. Incze pápának levele az yorki érsekhez a cerleoli püspöki székhez áthelyezett ragusai érsek jogainak tekintetéből. 1203.

Innocentius Episcopus etc.... Eboracensi Archiepiscopo. Ad supplicationem instantem venerabilis fratris nostri... Archiepiscopi Ragusini, eum a cura et sollicitudine, qua tenebatur Ecclesiae Ragusinae duximus absolvendum, eo videlicet, quod ibi non poterat secure morari, et, si accessum haberet ad illam, mortis sibi periculum imminebat. Ne vero idem, Archiepiscopus in vituperium ministerii nostri defectum in rebus temporalibus patiatur, fraternitatem tuam monemus attente, ac per Apostolica tibi scripta mandamus, quatenus, quod de munificentia et liberalitate charissimi in Christo filii nostri, J. Regis Anglorum illustris, ac concessione tua, in Episcopatu Carleoli, et Ecclesia de Maleboru est illi collatum, ad sustentationem conserves ipsius. Nos enim ei de Sedis Apostolicae benignitate concessimus, ut in ipso Episcopatu, absque usu pallii, officium Episcopale valeat exercere, tibi tanquam Metropolitano reverentiam et obedientiam impensurus.

(Migne u. o. II. köt. 58. l.)