158. III. Incze pápának másik levele ugyanazokhoz, 1203.

Innocentius Episcopus etc. Nobilibus viris, B. Marchioni Montis Ferrati, et B. Flandriae, L. Blesensi, et H. Sancti Pauli Comitibus, et aliis Baronibus, et militibus crucesignatis: spiritum consilii sanioris. Quia veremur vos iterato excommunicationis esse labe pollutos, et utinam non incurreretis fidei laesionem, ideo ad cautelam vobis spiritum ganioris consilii loco salutationis et benedictionis optamus. Licet enim, sicut ex litteris vestris accepimus, apud charissimum in. Christo filium nostrum, Alexium, Constantinopolitanum Imperatorem illustrem, institeritis, et obtinueritis ab eodem, ut juramento firmaret se omnem devotionem nobis et successoribus nostris substituendis canonice impensurum, quam antecessores sui, Imperatores Catholici, praedecessoribus nostris, patribus orthodoxis, Romanis Pontificibus, noscuntur antiquitus impendisse: promisso pariter, quod, opportunitate concessa, Orientalem Ecclesiam ad id prudenter inclinabit pariter et potenter; valde tamen praesumitur a quibusdam, quod id potius ad excusationem vestram feceritis, ut per hoc vestrum velaretis excessum, quam ut ad matrem filia, membrum ad caput, et pars rediret ad corpus. Verum, quia opera testimonium perhibent veritati, qua id intentione feceritis, melius effectus subsequens demonstrabit, si videlicet Imperator ipse se juramentum hujusmodi praestitisse per litteras confiteatur apertas, quas nobis dirigat in testimonium reservandas; si apud Patriarcham efficiat, ut per solemnes nuntios Ecclesiae Romanae Primatum et magisterium recognoscat, et reverentiam nobis et obedientiam repromittat, et pallium de corpore Beati Petri sumptum, sine quo Patriarchale officium exercere rite non potest, ab Apostolica Sede requirat. Quod si forsan hoc devotionis primordium circa suae promotionis initia denegarit, et noluerit, quod scribimns adimplere, nec oculus vester simplex fuisse videbitur, nec intentio ejus pura; imo primae transgressioni, quam apud Jaderam incurritis, videbimini addidisse secundam, dum arma, quae in hostes crucis credebamini assumpsisse, in Christianorum excidium iterum convertistis, nisi forsan ad extenuandam culpam et poenam, ex zelo, quem circa matrem vestram Ecclesiam Romanam habetis, cui fuerant indevoti, quod de Graecorum inchoastis Ecclesia, studueritis consummare. Istud igitur erit et verum devotionis ejusdem Imperatoris indicium, et vestrae simplicitatis evidens argumentum. Caeterum, licet optemus, ut, per studium et sollicitudinem vestram, ad devotionem et reverentiam Apostolicae Sedis Constantinopolitana Ecclesia revertatur, quia tamen ad subsidium terrae Sanctae propensius aspiramus, ne succursus ejus dilatus hactenus diutius differatur, monemus universitatem vestram et exhortamur in Domino, et per Apostolica vobis scripta mandamus, quatenus, reconciliati ecclesiasticae unitati, peccatorum vestrorum maculas poenitentiae lacrymis expietis, ut, a criminum labe purgati, bellum Domini possitis, juxta primum mentis vestrae propositum, in puritate cordis et corporis laudabiliter praeliari. Ad recuperationem igitur terrae Sanctae totis viribus insistatis, quoniam id erit vobis potissimum et apud Deum meritorium, et apud homines gloriosum. Nos autem, quod ipsi terrae viderimus expedire, studebimus, dante Domino, efficaciter procurare. Datum Anagniae stb.

(Migne u. o. II. köt. 260. l.)