157. A franczia és velenczei keresztesek levele III. Incze pápához, melylyel Jádra is Konstantinápoly városoknak elfoglalását jelentik. 1203.

Quanta fecerit nobis Dominus, immo non nobis, sed nomini suo quantam dederit gloriam hiis diebus, quanta possumus brevitate perstringimus, ipso praenotantes initio, quia, ex quo urbem transgressionis exivimus (sic enim Jaderam nominamus, cujus excidium vidimus, dolentes quidem, et necessitate compulsi), nihil inter nos ordinatum esse meminimus, quod communiter ad utilitatem pertineret exercitus, quin illud in melius providentia Divina mutaverit, sibique totum vindicans, stultam fecerit sapientiam nostram. Hinc est, quod eorum, quae facta sunt apud nos gloriosa, omnem a nobis gloriam jure repellimus, quippe qui operis adhibuimus parum, consilii nihil. Unde necesse est, ut, si quis ex nobis voluerit gloriari, in Domino glorietur, non in se, vel in altero. Foedere igitur Jadere confirmato, cum Illustri Constantinapolitani quondam Imperatoris Isaachii filio Alexio, cum victualibus omnibus et rebus egentes terrae Sanctae videremur gravamen potius illaturi, sicut et alii ex nobis, qui nos precesserant, quam juvamen aliquod allaturi, nec terre Saracenorum in tanta egestate nos crederemus applicare potentes, verisimilibus quidem rumoribus et argumentis inducti, quod dicti Alexii suspiraret adventum Regie pars potior civitatis et pondus Imperii, quem electione concordi cum sollempitate debita Imperiali diademate sublimasset, contra consuetum ordinem temporis, aura favente, obedientibus Domino ventis, et mari, ad urbem Regiam preter omnem spem prospere applicuimus et in brevi. Sed nec adventavimus improvisi, qui usque ad sexaginta millia equitum, preter pedites, in urbe reperimus, et transilientes loca tutissima, pontes, turres et flumina, sine damno nostrorum, terra et mari obsedimus civitatem et tyrampnum pariter, qui, comisso in fratrem parricidio, fasces Imperii diutina incubatione polluerat. Preter igitur omnium opinionem universorum civium mentes contra nos invenimus obfirmatas, nec aliter contra dominum suum civitatem muris et machinis observatam, quam si adventasset populus infidelis, qui loca Sancta polluere et religionem proponeret inexorabiliter evellere Christianam. Imperii siquidem crudelissimus incubator, domini sui et fratris Imperatoris orbator et proditor, quique eundem carcere perpetuo sine crimine condempnasset, idem filio ejus illustri facturus Alexio, si non eundem a manibus ejus felix eripuisset exilium, prehabita in populo detestabili concione, potentes simul et plebem sermonibus adeo infecerat venenatis, ut ad subversionem libertatis antique Latinos assereret adventare, qui Romano Pontifici locum et gentem restituere properarent, et Latinorum legibus Imperium subjugare. Hec profecto res sic omnes contra nos animavit pariter et armavit, ut contra nos et exulem nostrum viderentur omnes pariter conjurasse. Sepius ergo per nuntios nostros, immo per ipsum exulem nostrum, et Barones nostros a civibus postulantes audiri, nec adventus nostri causam, nec petitionis modum potuimus explicare; sed quotiens terra vel mari stantibus in muro sermones obtulimus, totiens retulimus tela pro verbis. Considerantes igitur, quod preter spem nostram cuncta contingerent, in eum statum necessitatis impacti, ut statim necesse baberemus aut perire aut vincere, cum obsidionem ipsam nulla ratione in quindecim dies protelafe possemus, quos victualium omnium incredibilis urgeret angustia, non ex desperatione quidem, sed inspirata quadam securitate Divinitus suspirare cepimus ad bella, paucissimi (promptissimi) periculis non audacter opponere, et incredibiliter in omnibus obtinere, ad conflictum etiam campestrem sepius ordinati, inestimabilem multitudinem fuga in urbe ignominiosa conclusimus. Aptatis igitur interim terra et mari bellicis instrumentis, die obsidionis octavo violenter civitas introitur, grassatur incendium, disponit in campo contra nos acies Imperator, et paratis nobis excipere venientem, constantiam nostram cum paucitate miratus, ignominiose frena reflectit, in urbem retrogressus ardentem. Ipsa nocte fugam cum paucis aggreditur, suamque in urbe relinquit uxorem et parvulam prolem. Eadem re comperta, nescientibus nobis, Grecorum Proceres in palatio congregantur, et exulis nostri sollempnis celebratur electio, seu potius restitutio declaratur, insperatamque letitiam copiosa in palatio luminaria protestantur. Mane facto prodit in castra copiosa Grecorum Procerum multitudo, suumque gaudio querit electum, restitutam civitati asserit libertatem, et regredienti filio ad fasces Imperii, cum gaudio inestimabili, sublevatum de carcere caput patris Isachii, quondam Imperatoris, ostendunt. Preordinatis itaque, que necessaria videbantur, ad Ecclesiam Sancte Sophie novus Imperator cura solemni processione deducitur, et exuli nostro sine omni contradictione Imperiale restituitur diadema cum plenitudine potestatis. Hiis peractis ad solutionem promissorum prosilit Imperator, et promissa rebus accumulat, victualia servitio Domini profutura nobis omnibus prebet in annum; ducenta marcarum millia nobis solvere pergit, et Venetis sumptibus suis stolium prolongat in annum, seque juramento astringit, quod erigere nobiscum debeat Regale vexillum, et in passagio Martii nobiscum ad servitium Domini proficisci, cum quantis poterit millibus armatorum; et sub eadem promissione concludit, quod eam reverentiam prestare debeat Romano Pontifici, quam antecessores sui, Imperatores Catholici, predecessoribus suis Pontificibus pridem impendisse noscuntur, et Ecclesiam Orientalem ad hoc idem pro viribus inclinare, ac toto vite sue tempore milites quingentos cum sumptibus suis in terra Sancta honorifice provisurum ad servitium Redemptoris.

(Migne u. o. II. köt. 237. l.; Tafel G. L. F. és Thomas G. M., Urkunden zur älteren Handels- und Staatsgeschichte der RepublikVenedig. Bécs 1856. I. köt 428. sk. ll.)