156. III. Incze pápának levele a franczia keresztesekhez ugyanazon tárgyban. 1203.

Innocentius Episcopus etc. crucesignatis. Si vere vos poenitet de commisso, et plene proponitis satisfacere de peccato, Dominum vobis credimus, imo novimus jam placatum. Si ergo Veneti potuerint ad satisfactionem influci, et absolutionis beneficium meruerint obtinere, secure cum eis navigare poteritis et praelium Domini praeliari. Quod si nec satisfacere forte voluerint nec absolvi, utpote qui non dolere sed gaudere dicuntur potius de commisso, permittimus vobis, ut cum ipsis usque in terram Saracenorum, vel Hierosolymitanam provinciam, juxta quod inter vos et ipsos convenit vel honeste convenerit, navigio transeatis, quanto minus poteritis, cum dolore tamen et amaritudine cordis, et sub spe veniae, communicantes eisdem. Cum enim jam a vobis majorem nauli receperint quantitatem, nec ad eam possint restituendam induci, aut etiam coarctari, si aliter fieret, videremini vos damnum ex poenitentia, ipsi autem praemium ex contumacia, reportare; cum ad hoc debitum exsolvendum ipsi vobis maneant obligati, et ab excommunicatis exigi possit et recipi, quod debetur. Est autem cautum in jure, quod, si quisquam per terram haereticorum aut quorumlibet excommunicatorum transierit, necessaria emere ac recipere poterit ab eisdem. Praeterea, si paterfamilias domus excommunicationis sententia fuerit innodatus, a participatione ipsius familia excusatur. Licet ergo Dux Venetorum dominus navium, tanquam paterfamilias domus in excommunicatione persistat, vos tamen, tanquam ipsius familia, dum in navibus ejus fueritis, ipsius excommunicatio non continget, et excusabiles eritis apud Deum, si, in excommunicatorum navibus existentes, cum dolore cordis sub spe poenitentiae excommunicatis ipsis communicaveritis, in quibus communionem eorum nequiveritis evitare. Verum, cum vel in terram Saracenorum vel Hierosolymitanam provinciam de navibus vos descendere continget, nisi Veneti ad satisfaciendum, et recipiendum juxta formam Ecclesiae absolutionis beneficium, inducti fuerint vel compulsi, cum eis nullatenus praesumatis praelium Domini praeliari, ne, si, eis habentibus aliquid de anathemate, in crucis insurrexeritis inimicos, non praevaleatis in eos, sed, terga vertentes, fugiatis potius et cadatis. Nam in libro Josue legitur, quod, cum Achan, filius Charmi, pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum de Jerico anathemate rapuisset, iratus est Dominus Israeli. Unde cum adversus Hai ascendissent tria millia pugnatorum, statim terga vertentes percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta et sex homines; persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes; nec prius Dominus urbem Hai in manus tradidit Israel, quam Achan populus lapidavit, et omnia, quae illius fuerant, igne consumpsit. In Paralipomenon etiam, cum Josaphat, Rex Judae, cum Ochosia, Rege Israel, cujus opera pessima faerant, amicitias inivisset, fecissentque naves, quae irent Tharsis, Eliezer, filius Dodaci de Maressa, ad Josaphat prophetasse legitur et dixisse: „Quia habuisti foedus cum Ochosia, percussit Dominus opera tua, contritaeque sunt naves, nec potuerunt ire Tharsis.” (II. Par. XX.) In libro autera Machabaeorum legitur, quod, cum Judas contra Gorgiam, praepositum Idumeae, cum tribus millibus peditum et quadringentis equitibus ascendisset, in congressu contigit paucos ruere Judaeorum; cumque postmodum Judas prostratorum corpora in paternis sepulcris ponere voluisset, invenit de idolorum donariis, quae apud Jamniam fuerant, et a quibus prohibet lex Judaeos, sub tunicis occisorum. Factum est igitur omnibus manifestum, ob hanc causam eos, qui ruerant, corruisse. Ne autem victualia vobis desint, charissimo in Christo filio nostro Imperatori Constantinapolitano scribemus, ut, juxta quod per litteras suas nobis ipse promisit, victualia vobis faciat exhiberi. Quodsi forsan ea vobis contingeret denegari, cum tamea vos devoveritis ad commune obsequium Crucifixi, cujus est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi, qui habitant in ea, posset utique non absurdum videri ad similitudinem Imperatoris terrae, de quo cautum est in jure civili, quod si ejus exercitus indiguerit alimentis,ea possit accipere undecunque, possitis et vos cum timore Domini, sub satisfaciendi proposito, ad necessitatem tantum, ea sine personarum accipere laesione. In libro namque Judicum reperitur, quod cum Gedeon Zebee et Salmana Reges Madian persequeretur instanter, et primo a viris Socoth, ac secundo ab habitatoribus Phanuet, panes pro populo, qui secura venerat, et jam quasi defecerat, postulasset, quia ei, quod postulaverat denegarunt, victor reversus tulit seniores civitatis Socoth et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis atque comminuit viros Socoth; turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis. Necessitas enim, maxirae cum insistitur operi necessario, multum et in multis excusat. Cum enim Dominus Sabbato per sata transiret, et vellerent discipuli ejus spicas, ac manducarent manibus confricantes, et quidam Pharisaeorum ad discipulos: „Quid facitis, quod non licet in Sabbatis” (Luc. VI.) proclamarent; Jesus eis legitur respondisse: „Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esuriret ipse, et qui cum eo erant, quomodo venit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his, qui cura ipso erant, quos non licebat nisi tantum sacerdotibus manducare?” (Ibid.) Et consequenter adjecit, quia Filius hominis dominus est etiam Sabbati. Sed et hoc negotium Filii hominis est, et praelium Domini, quod intenditis praeliari. Haec autera exempla de Scripturis Sanctis induximus, non ut concedamus rapinam, sed ut toleremus, quod ex gravi necessitate sine grandi dispendio vitari non posset. Provideatis autem prudenter et caute, ut si forte Veneti voluerint occasiones aliquas invenire, quod exercitus dissolvatur multa pro tempore dissimulare ac tolerare curetis, donec ad locum perveneritis destinatum, ubi, opportunitate accepta, eorum, ut expedit, militiam comprimatis.

(Migne u. o. II. köt. 107. l.)