155. III. Incze pápának levele ugyanazon tárgyban a franczia keresztesek vezéreihez. 1203.

Innocentius Episcopus etc. B. Marchioni Montisferrati, B. Flandriae, L. Blesensi et H. Sancti Pauli Comitibus. Cum in manu valida et extento brachio egressi fueritis de Aegypto, ut yos ipsos Domino in sacrificium offerretis, doluimus non modicum 243et dolemus, quod Pharao vos persequitur fugientes, vel vos potius sequimini Pharaonem, qui vos, sub quadam necessitatis specie ac velamine pietatis, sub jugo peccati vetustae nititur subdere servituti. Doluimus autem, sicut praemisimus, et dolemus, pro nobis pariter, et pro vobis, et pro universo populo Christiano. Pro nobis, quia, dum quod seminaveramus in lacrymis, per Legatos et litteras nostras, vobis et aliis saepius, non absque quadam amaritudine cordis et corporis anxietate non modica verbum Domini proponentes, et exhortantes nominis Christiani cultores ad vindicandam injuriam Jesu Christi, credebamus nos in exsultatione messuros, ex improviso messi nostrae inimicus homo superseminavit zizania, et sic semina vitiavit, ut in lolium degenerasse triticum videatur. Pro vobis autem, quoniam, cum expurgassetis vetus fermentum, et crederemini jam penitus veterem hominem cum suis actibus exuisse, modicum fermenti, et utinam modicum, corrupit denuo totam massam, et dum vestimenta vestra candida non servastis, quasi veterem reinduistis amictum, manum retrahentes ab aratro, et respicientes cum conjuge Loth retrorsum; ita ut jam apti non videremini, secundum Apostolum, Regno Dei. Pro populo autem Christiano doluimus et dolemus, quoniam inde humiliatur amplius, unde credebatur potius exaltari. Cum enim multi, qui vos praecesserant in Terrae Sanctae succursum, quod non ascenderatis audito, ad propria sunt reversi de proximo vestro passagio diffidentes; Saraceni de accessu vestro dubii, et illorum recessu securi, contra Christianos auimos assumpserunt, et qualiter peccatis exigentibus praevaluerint contra eos referre nolumus, cum sit fere ubilibet divulgatum. Gaudemus autem, quod receptis litteris nostris, erraneum in vobis intelligentes excessum, devote ac humiliter mandatum estis Apostolicum exsecuti, et, juramento praestito vel recognito, absolutionis beneficium percepistis, vos et successores vestros, filii Comites, cum duobus Baronibus Gallicanis, ad satisfaciendum juxta mandatum nostrum, super eo, quod apud Jaderam excommunicationis sententiam incurristis, per patentes litteras obligantes. Utinam autem poenitentia vestra sit vera, ut sic poeniteatis videlicet de commissis, quod a similibus de caetero caveatis; quoniam qui adhuc agit, quod poenitet, non est poenitens, sed illusor, et cani reverso ad vomitum comparatur poenitens rediens ad peccatum. Est quoque levius peccatum, quod semel committitur, quam quod comissum semel postmodum iteratur. Nullus itaque vestrum sibi temere blandiatur, quod terram Graecorum occupare sibi liceat vel praedari, tanquam minus sit Apostolicae Sedi subjecta, et quod..... Imperator Constantinopolitanus, deposito fratre suo, et etiam excaecato, Imperium usurpavit. Sane, quantumcunque in hoc vel aliis idem Imperator, et homines ejus jurisdictioni commissi delinquant, non est tamen vestrum de ipsorum judicare delictis, nec ad hoc crucis signaculum assumpsistis, ut hane vindicaretis injuriam, sed opprobrium potius crucifixi, cujus vos obsequio specialiter deputastis. Monemus igitur nobilitatem vestram, et exhortamur attente, et per Apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus, quatenus nec decipiatis vos ipsos, nec ab aliis decipi permittatis, ut sub specie pietatis agatis illa, quod absit! quae redundent in vestrarum perniciem animarum, sed cessantibus potius occasionibus frivolis et necessitatibus simulatis, in Terrae Sanctae transeatis subsidium, et crucis injuriam vindicetis, accepturi de hostium spoliis, quae vos, si inoram feceritis in partibus Romaniae, oporteret forsitan a fratribus extorquere. Aliter enim, quia non possumus nec debemus, remissionis vobis gratiam nullatenus pollicemur. Inhibitionis autem nostrae tenorem, qua vobis, sub excommunicationis interminatione, vetuimus ne terras Christianorum invadere vel laedere tentaretis, nisi vel ipsi vestrum iter nequiter impedirent, vel alia justa et necessaria causa forsan occurreret, propter quam aliud agere, interveniente Legati nostri consilio, valeretis, memoriter retinere vos volumus, et monemus, ne contra eam leviter veniatis. Ne autem culpa Ducis et populi Venetorum in poenam vestram redundet, volumus et mandamus, ut litteras nostras, quas ipsis assignandas duxerimus, et quae adhuc apud vos esse noscuntur, assignari faciatis eisdem, ne ipsi excusationem in peccatis assumant. Datum Fer - - - - anno sexto.

(Migne u. o. I. köt, 106. l.)