152. Imre király levele III. Incze pápához, melylyel a Jádra tekintetében tett intezkedésekért köszönetet mondván, a pápát arra kéri, hogy az esztergami érsekre az apostoli szék követségét ne bízza. 1203.

Venerabili in Christi patri I. Dei gratia Sacrosancte Romane Ecclesie Summo Pontifici, H. eadem gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servieque Rex, salutem et filialem in omnibus reverentiam. Paternitatis Vestrae Sanctitatem uberrima gratiarum exequimur actione, quia, sicut fidelis noster clericus R. Colocensis Prepositus nobis significavit, Barones Francie crucesignatos pro injuria nobis illata et pro malis factis eorum, que inique contra nos egerunt, publice redarguistis et pravis mentibus ipsorum vestre paterne auctoritatis et indignationis terrorem incussistis. Unde Sanctitatem Vestram modis quibus possumus exoramus, ut ea, que circa negotia nostra misericorditer incepistis, ad commodum finem paterna benignitate perducere non desistatis, et barones jamdictos ad talem satisfactionem per rigorem correctionis et discipline vestre compellatis, ut civitatem nostram in priori statu et integritate cum omnibus ablatis nobis restituant. Ad hec pietatem vestram, licet jam sepe ac sepius nostrarum precum super hoc uniformes receperitis litteras, humiliter duximus exorandam, quatinus si J. Strigoniensis Archiepiscopus, qui noster est inimicus manifestus, ad presentiam vestram accedens legationem vel aliquid tale, unde Regni nostri tranquillitas possit disturbari, a vobis impetrare voluerit, nostrarum precum ac justitie intuitu petitiones ejus nullatenus admittatis, quia si legationis oficium Vestra ei concederet Paternitas, nos illud nullatenus equanimiter possemus sustinere precipue cum in brevi, si Deo placeat, ad exsolutionem votivi itineris transfretare habeamus in proposito, et cum ipse, qui nobis presentibus contraire et adversari non desistit, multo crudelius nobis absentibus contra Regni nostri pacem desevire indubitanter credamus. Ceterum si Paternitati Vestre placeret, ut aliquando ex vestro latere de vestris Cardinalibus ad Regnum nostrum Legatum transmitteretis, solita eum benignitate reciperemus et pro reverentia Sacrosancte Romane Sedis in omnibus honorifice tractaremus. In omnibus autem presentium latori, que de predicto Archiepiscopo ex parte nostra vobis viva voce dixerit, indubitanter credatis.

(Huillard-Bréholles, Examen des chartes de l’église Romaine contenues dans les rouleaux dits rouleaux de Cluny, Paris 1805. 78. l.)