150. III. Incze pápa válasza. 1202.

Innocentius Episcopus stb. Recepimus litteras, quas per dilectum filium... Archipresbyterum Brundusinum vestra nobis nobilitas destinavit, benignitate quam decuit; et quae significastis per eas intelleximus diligenter. Gaudemus autem in Domino, et vestrae nobilitatis prudentiam commendamus, quod circa nos et Romanam Ecclesiam pure geritis devotionis affectum et benedictione nostra muniri petitis, et orationibus adiuvari. Monemus igitur nobilitatem vestram et exhortamur attentius, et per Apostolica scripta mandamus, quatenus in nostra et Apostolice Sedis devotione humiliter persistentes, dilectum filium J... Capellanum et familiarem nostrum, Apostolice Sedis Legatum, virum providum et discretum, quem nos et fratres nostri, sue religionis et probitatis obtentu, inter ceteros capellanos nostros specialis dilectionis in Domino brachiis amplexamur, benigne recipere et pertractare honorifice procuretis. Nos enim habentes vos in visceribus charitatis, oramus ad Dominum, ut sic per bona temporalia tribuat vos transire, quod tandem obtineatis eterna. Datum Laterani V. kalendas Decembris.

(Migne u. o. I. köt. 1118. l.; Theiner u. o. I. köt. 18. l.)