147. Bazilius zagorai, azaz bolgárországi érseknek levele III. Incze pápához. 1202.

Honoratissimo et Sanctissimo Summo Pontifici et Papae, Ego Basilius indignus Archiepiscopus Sanctitatis Vestre et pastor de Zagora, salutem, gaudium et adorationem merito vobis tamquam patri nostro speciali. Quamvis non possimus vos corporaliter adorare, vos tamen spiritualiter adoramus, notificantes Sanctitati Vestre, quod cum nos vidimus missum a vobis Dominicum Archipresbiterum Brundusinum, Deo gratias egimus, qui non despexit nos humiles et indignos servos suos esurientes et sitientes gratiam et benedictionem Sancte Catholice et Apostolice Ecclesie: quia domini nostri Imperatores et nos voluimus a multis annis mittere ad vos, sed non potuimus; et nunc per voluntatem Omnipotentis Dei et Vestre Sanctitatis, quia misistis domino nostro Imperatori orationem et benedictionem, valde bene fecistis. Nos autem hec ab Imperatore discentes, qui nos fecit vocari, levavimus manus ad celum cum universo populo sic dicentes: „Memor fuit Dominus nostri, quod nos non cogitavimus.” Unde nos omnes, parvi et magni, sicut boni filii rogamus sicut bonum patrem, ut dominus noster Imperator, quod petit a vobis, obtineat, quia dignus est hoc obtinere, quia ipse ac totum Imperium eius bonam devotionem ad Ecclesiam Romanam habent, tamquam heredes descendentes a sanguine Romano. Iterum rogamus Sanctitatem Vestram, quod sint vobis recommendati filius et socius noster Blasius Presbiter, Electus Civitatis Brandizuberensis, una cum fidelissimo nuntio vestro D. Archipresbitero Brundusino, quia eis commisit dominus noster Caloiohannes Imperator sua secreta, et quod isti dixerint vobis, et nostre littere, firmum habeatis: et precamur Sanctitatem Vestram, quod festinetis vestros nuntios destinare, quia tunc de missione vestra erimus certiores. Concedat vobis Dominus multos annos.

(Migne u. o. I. k. 1115. l. Theiner u. o. I. 17. l.)