146. III. Incze pápának válasza Joannitius, a bolgárok uralkodójának 145. sz. a. levelére. 1202.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei nobili viro Caloiohanni Domino Bulgarorum et Blachorum. Gaudium et salutem mando tibi. Apostolica Sedes, cui licet immeriti presidemus, evangelici verbi memor, quo Beato Petro, Apostolorum Principi, et cuilibet successorum eius intelliget esse dictum: „Si diligis me, pasce oves meas”; ut pure dilectionis affectum habere circa Dominum se ostendat, oves eius pascere satagit, et in unius Ecclesie gremio remotas etiam congregare, ut sit unum ovile et unus pastor. Cum enim mater sit omnium generalis, ut circa filios matris exhibeat lenitatem, convocare ipsos et congregare conatur in unum, sicut gallina congregat pullos suos, et eos tum per legatos, tum per litteras suas visitat, ut et pastor suas oves agnoscat, et cognoscant oves ovile paviter et pastorem. Hoc igitur attendentes, iam pridem nobilitatem tuam per nuncium et litteras nostras duximus visitandum, ut intellecto devotionis affectu, quem habes ad Romanam Ecclesiam matrem tuam, maiores ad te nuncios postmodum mitteremus, qui tam te, qui ex nobili Romanorum prosapia diceris descendisse, quam degentem sub te populum verbo pascerent et exemplo, et de benevolentia et gratia Sedis Apostolice redderent certiorem. Et licet de nuntio nostro primum tua nobilitas dubitaret, sciens, quod angelus Sathana interdum se in lucis angelura transfigurat, intellecta tamen postmodum per nobilis viri Pretaxtati testimonium veritate, benigne ac honorifice ipsum recipere procurasti, sicut transmisse ad nos tue littere continebant. Rescripsisti autem nobis per eum et humiliter intimasti, quod litteras nostras reputaveras pretiosas super omne aurum et quemlibet lapidem pretiosum, et Deo gratiarum exolveras actiones, quod te dignatus fuerat visitare. Addidisti etiam, quod licet inclite recordationis fratrum tuorum secutus exemplum, semel, secundo, et tertio ad nos nuntios dirigere temptavisset, non potueras tamen, quod desideraveras adimplere: sed nunc per nostras litteras confortatus B. presbiterum Brandiburznensem Electum, cum nostro nuntio destinabas, quamvis idem Electus ad nos propter viarum discrimina non potuerit pervenire. Petisti vero humiliter, ut coronam tibi Ecclesia Romana cencederet, sicut illustris memorie Petro, Samueli, et aliis progenitoribus tuis in libris tuis legitur concessisse. Nos ergo, ut super hoc maiorem certitudinem haberemus, regesta nostra perlegi fecimus diligenter, ex quibus evidenter comperimus, quod in terra tibi subiecta multi Reges fuerunt coronati. Preterea continebatur in eis, quod tempore bone memorie Nicolai Pape, predecessoris nostri, Rex Bulgarorum, ad quorum consulta sepissime respondebat, cum toto Regno sibi commisso ad predicationem eius fuerat baptizatus, et Rex ipse ab eo Archiepiscopum postularat. Legatus quoque Michaelis Regis Bulgarici cuna donis Regalibus Adriano Pape predecessori nostro Regias litteras presentarat, et postularat ab eo, ut aliquera ex Cardinalibus in Archiepiscopum eligendum dirigeret, quem post approbationem eorum ad Sedem Apostolicam remeantem ipse postmodum consecraret. Cumque idem Adrianus illuc cum duobus Episcopis quendam Subdiaconum direxisset, Bulgari corrupti donis Grecorum et promissionibus circumventi, Romanis eiectis, Grecos Presbiteros receperunt. Licet igitur tante memorie levitatis nos usque adeo induxerit ad cautelam, ut nullum ex fratribus nostris, Cardinalibus scilicet, presentialiter ad suam presenciam mitteremus, nichilominus tamen dilectum filium J. Capellanum et familiarem nostrum Apostolice Sedis Legatum, virum providum et discretum, quem nos et fratres nostri, sue religionis et probitatis obtentu, inter ceteros capellanos nostros specialis dilectionis in Domino brachiis amplexamur, ad te duximus destinandum: cui etiam commisimus vices nostras, ut in tota terra tua quoad spiritualia corrigat, que corrigenda cognoverit, et statuat, que secundum Deum fuerint statuenda. Per ipsura quoque Archiepiscopo terre tue pallium, insigne videlicet plenitudinis Pontificalis officii, destinamus, et iuxta formam, quam sub bulla nostra dirigimus, conferendum. Eidem quoque Legato nostro dedimus inmandatis, ut siqui forsan in terra tua promovendi ad ordines fuerint, vel in Episcopos consecrandi, per vicinos Catholicos dumtaxat Episcopos et ordinandos ordinet, et consecret consecrandos. Mandavimus quoque ipsi, ut de corona progenitoribus tuis ab Ecclesia Romana collata tam per libros veteres, quam alia documenta inquirat diligentius veritatem, et de omnibus tecum tractet, que fuerint pertractanda, ut cum per ipsum et nuntios tuos de omnibus redditi fuerimus certiores, consultius et maturius, prout procedendum fuerit, procedamus. Monemus igitur nobilitatem tuam et exhortamur in Domino, quatenus Legatum ipsum, sicut personam nostram, benigne suscipias et honorifice studeas pertractare, salubria monita et statuta ipsius et tu ipse recipiens, et ab universa Bulgarorum et Blachorum Ecclesia recipi faciens et servari. Expedit enim tibi tam ad temporalem gloriam, quam salutem eternam, ut sicut genere, sic sis etiam imitatione Romanus, et populus terre tue, qui de sanguine Romanorum se asserit descendisse, Ecclesie Romane instituta sequatur, ut etiam in cultu Divino mores videantur patrios redolere. Datum Laterani V. kalendas Decembris (Pontificatus nostri anno quinto.)

(Migne, Innocentii III. Summi Pontificis Opera I. köt. 1113. l.; Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium I. köt. 16. l.)