139. Cattaro város községének adóssági viszonyok szabályozását tartalmazó helyhatósági statutuma. 1200.

In nomine Domini aeterni et Salvatoris nostri Jesu Christi. Anno MCC. in mense Januarii in die 3-a. Nos nomine populorum Catharinorum Lupinus Lupanae, Maurus Jacobi Leoce, Ursacius Simeonis, Euticius Michapag, Paschalis Dragus, Rille Dabrazza, Nicolaus Graban, cum omni populo civitatis similiter et dominorum; Micha Archidiaconus cum suo Capitulo ibi existens. Recolentes et firmiter in mente retinentes, quod quondam sub tempore Comitis Benese, veniens quidam Legatus a Curia Romania, nomine Gualterius, et eoram sui praesentia reclamavisse totius populus civitatis de superfluitate laboris, quam sine misericordia exigebat a suis debitoribus. Unde per voluntatem omnium nostrum ex jussione Apostolica decreverunt hoc, ut pro decera annis de labore non plus possit quaerere exactor, nisi duplicatos solidos ad rationem de quinque in sex; quoniam in antiquo tempore hoc fuit usu nostrae civitatis, alium laborem non exigebant, nisi de quinque in sex. Unde pro decem annis deorsum non possit quaerere, nisi medium laborem de quinque in sex; et decem vero annos sursum non possit quaerere nisi duplicatos. Hanc quidem scripturam bene recolimus esse factam, sed nullo modo eam invenire potuimus; sed quia cuncta, quae illic scripta sunt, pleniter recolentes; juxta hoc decretum hanc scripturam confirmamus, et firmiter perpetualiter esse tenendam communi voluntate jubemus. Hoc fuit actum sub tempore domini nostri Velcanni, et Comitatum regente apud nos Desimirus et famls (?)

Ego autem Junius Presbyter, et Consilii Notarius audiens hoc ab istis nobilibus sine dilatione praenotavi.

(Farlati, Illyricum Sacrum VI. köt. 435. l.)