138. A pápai követek az apostoli szék nevében a lacromai apátot az egyházi hatalom jelvényeinek használásában megerősítik. 1200.

Johannes Capellanus, et Symon Subdiaconus, domini Papae Familiares, Apostolicae Sedis Legati, dilectis in Christo Abbati et Capitulo de Acrumina aeternam in Domino salutem. Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios consuevit brachiis sincerae dilectionis amplecti, et pro statu et qualitate diversarum personarum suam cuique dignitatem conservare, et ad gradum etiam promovere majorem. Inde est, quod nos considerata, et intellecta diligentius fama et honestate Monasterii vestri, et personae vestrae, et fratrum vestrorum, probata quoque devotione Cleri et populi Ragusiensis, audito testimonio bonorum tam Clericorum, quam laicorum, quod bonae memoriae Archiepiscopus Andreas de concessione domini Papae Eugenii Abbati prephatae Ecclesiae mitram, baculum, et sandalia concesserit, tibi, domine Abbas Constantie, et tuis successoribus ad honorem Dei, et domini Papae Innocentii, salva tamen in omnibus auctoritate Apostolica, ad instanciam Cleri et populi Ragusiensis, prephata insignia concedimus et confirmamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel eidem ausu temerario contraire. Quicunmque autem contra hanc temere venire temptaverit, indignationem Omnipotentis Dei, et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum. Anno Dominicae Incarnationis millesimo CC°., domini vero Papae Innocentii tertii II., Indictione tertia.

(Farlati, Illyricum Sacrum VI. köt. 88. l.)