137. III. Incze pápa a spalatoi érseknek meghagyja, hogy Miklós volt lesinai püspök ellen a kiközösítési itéletet közzé tegye. 1200.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri... Archiepiscopo Spalatensi salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte tua fuit in audientia nostra propositum, quod Nicolaus quondam Farensis Episcopus ad duos Episcopatus positus, in provincia Spalatensi duos eligi fecit adhuc in minoribus ordinibus constitutos, et in Jadertina provincia, post latam in eum suspensionis sententiam, quosdam ad ordines nort erubuit promovere. Cum igitur contemptus huiusmodi relinqui non debeat impunitus, fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus eos, quos in tua provincia taliter eligi fecit, donec Apostolico se conspectui presentarint, et illos, quos ordinavit suspensus, si scienter a suspenso ordines susceperunt, donec super hoc aliud statuamus, ab officio et beneficio, sublato appellationis impedimento, suspendas. Ipsum autem Nicolaum tu et suffraganei tui singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, per universam Spalatensem provinciam excommunicatum publice nuncietis, et per Jadertinam provinciam faciatis publice nunciari, adicientes, quod nisi resipuerit infra mensem, non solum a dignitate, verum eciam ab ordinibus deponetur. Datum Laterani II. Idus Octobris, Pontificatus nostri anno tercio.

(Migne, Innocentii III. Summi Pontificis Opera I. köt. 870. l,; Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium I. köt. 13. l)