136. III. Incze pápa a ragusai egyházi tartomány összes híveit a keresztes hadjáratra felszólítja. 1200.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei universis Christi fidelibus in Ragusiensi Provincia constitutis salutem et Apostolicam benedictionem. Nisi nobis dictum a Deo per Prophetam, et in Propheta sciremus: „Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam”; nisi ad pastorale crederemus officium pertinere, quod inquit Apostolus: „Insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa”; nisi gregis Dominici nobis esset cura commissa, possemus nunc tandem a clamore desistere, cum etsi tuba exhortationis nostrae saepe sonum dederit non incertum, exhortando populum Christianum ad terrae Sanctae succursum, paucos tamen adhuc ad bellandum bellum Domini excitavit. Quia vero magis instat necessitas, quam unquam institerit, ut ipsi terrae celeriter succurratur, clamamus ad vos, et pro illo clamamus, qui voce magna clamando spiritum pro nobis emisit in cruce, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, ut nos ab acternae mortis eriperet cruciatu. Qui clamat - - - per se ipsum, et dicit: „Qui vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.” Recepimus enim litteras venerabilium fratrum nostrorum Antiocheni et Jerosolymitani Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum utriusque Provinciae, et carissimorum in Christo filiorum nostrorum A. Jerosolymorum et L. Armenorum Regum illustrium, similiter et Magistrorum Jerosolymitani Hospitalis, et Militiae Templi, quibus nobis exposuerunt necessitates et miserias terrae Sanctae, asserentes inter alia, quod cum hactenus Dominus per discordiam Saracenorum, qui se ipsos impugnant, Orientali Provinciae pepercisset, et iam nunc inter eos de pace tractetur, si priusquam redeant ad concordiam, congruum subsidium mitteretur, sperent pro certo, quod facile posset hoc tempore Orientalis Provincia liberari. Si autem prius redierint ad concordiam, quam subsidium destinetur, timetur ab omnibus, quod residuum terrae Saraceni de facili valeant obtinere, cum peregrinis ad propria iam reversis terra remanserit et viris et viribus destituta. Monemus igitur universitatem vestram, et exhortamur in Domino, et in remissionem vobis iniungimus peccatorum, quatenus ante oculos cordis habentes vexillum Crucis, qui potentes sint praelium Domini praeliari, et Crucem et arma conferant; qui non sint habiles ad pugnandum, in expensis suis secundum proprias facultates aliquos dirigant bellatores, nec sit, qui se ab huius obsequio subventionis excuset, quin aliquid saltem modicum propter hoc devote ac libenter impendat, nisi qui aeternae voluerint esse remunerationis immunes. Quicunque enim eum erubuerit coram hominibus, et ipse illum coram angelis erubescet. Potestis enim, et debetis considerare vobiscum, quod si Rex aliquis temporalis in captivitatem forsitan deveniret, nisi vassalli eius pro liberatione Regia non solum res exponerent, sed personas, nonne cum restitueretur pristinae libertati et acciperet tempus iustitiam iudicandi, proditores eos Regios, et quasi perfidos et infideles damnabiles iudicaret, et excogitaret mortis hactenus inexcogitata tormenta, quibus malos male perderet, et in bona eorum fideles aliquos subrogavet? Nonne similiter Dominus Jesus Christus, Rex Regum et dominus dominantium, qui corpus et animam nobis contulit, qui nos sanguine pretioso vedemit, de ingratitudinis vitio, et velut fidelitatis crimine vos damnabit, si ei eiecto de terra, quam pretio sui sanguinis comparavit, et quasi captivo in salutiferae Crucis ligno detento neglexeritis subvenire. Sane cum nihil possit Omnipotenti resistere, quia tamen fideles suos temporali ter probare disponit in opere, quos aeternaliter in praedestinatione cognovit, praeter arcanum Divini judicii, quod nulli mortalium datum est posse scrutari, forte misericors Deus, cum iam superabundasset iniquitas refrigescente charitate multorum, vuluit fidelibus suis occasionem parare salutis, imo salvationis causam praebere, ut qui - - - dimitterent, ipsum omnia in omnibus invenirent. Cum enim Jerusalem civitas illa terrestris secundum interpretationem vocabuli, pacis visio nuncupetur, et ipsa vix iucundam modico tempore pacem potuerit obtinere, promissio pacis - - - - profecto transmittit, quae sursum est, mater est nostra, in qua pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, abundat ad hanc utique novi sub novo tempore Machabaei, qui pro paternis legibus et Sancta Civitate sanctas - - - cura victi putantur victores ascendunt ineffabili gloria coronandi, quam militibus suis Rex Gloriae praeparavit. Caeterum ne videremur mera gravia imponere humeris subditorum, quae digito nostro in opere - - - de ipsius terrae - - - tractantes, decimam partem proventuum et redituum nostrorum ad eius subsidium duximus deputandam, Legatos nostros illuc dante Deo in proximo transmissuri, qui exercitum - - - humilitate praecedant, et ad eos tanquam ad unum caput universi recurrant, venerabilibus fratribus nostris Archiepiscopis, Episcopis, et dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Archidiaconis, Decanis et aliis Ecclesiarum Praelatis, imo etiam Clericis universis in virtute Sancti Spiritus, et sub Divini iudicii obtestatione mandantes, ut saltem quadragesimam partem ecclesiasticorum redituum et proventuum suorum, aestimatione habita diligenti, in subventionem Orientalis Provinciae non differant erogare. Ad haec in singulis Ecclesiis truncum concavum poni praecipimus tribus clavibus consignatum, una penes Episcopum, secunda penes Presbyterum Ecclesiae, tertia per aliquem religiosum laicum conservandis, in quibus fideles quilibet deponere suas eleemosynas in remissionem suorum criminum moneantur, et in singulis Ecclesiis semel in hebdomada pro remissione peccatorum praesertim offerentium missa publice decantetur. Concedimus etiam Archiepiscopis et Episcopis, ut circa eos, qui de bonis suis terrae Sanctae voluerint subvenire, de discretorum vivorum consilio pro qualitate personarum et rerum facultate pensatis, et considerato nihilominus devotionis affectu, opus iniunctae poenitentiae convertere possint in opus eleemosynae faciendae. Ne autem clerici vel laici in hoc frustra se doleant aggravari; sed iam nunc de sua sint quodammodo mercede securi, de Dei Omnipotentis misericordia, et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa, quam nobis Deus, licet indignis, ligandi et solvendi contulit, potestate, omnibus, qui laborem huius itineris in personis propriis et expensis subierint, plenam suorum peccatorum, de quibus ovis et cordis egerint poenitentiam, veniam indulgemus, et in retributione iustorum salutis aeternae pollicemur augmentum. Eis autem, qui non in personis propriis illac accesserint, sed in suis tantum expensis iuxta facultatem et qualitatem suam viros idoneos destinarint illic per annum moraturos ad minus, ac illis similiter, qui licet in alienis expensis, in propriis tamen personis assumptae peregrinationis laborem impleverint, plenam suorum concedimus veniam peccatorum. Hujus - - - esse participes juxta quantitatem subsidii, et devotionis affectum omnes, qui ad subventionem ipsius terrae de bonis suis ministrabunt, personasque eorum et bona, ex quo crucem susceperint - - - sub nostra protectione suscipimus, nec non et sub Archiepiscoporum et omnium Praelatorum Ecclesiae Dei defensione consistunt; statuentes, ut donec de ipsorum obitu, vel reditu certissime cognoscatur, integra maneant et - - - - contra praesumpserit per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatur. Si qui vero proficiscentium illuc ad praestandas usuras juramento tenentur adstricti, creditores eorum per Ecclesiarum Praelatos remittant eis praestitum juramentum, et ab usurarum exactione desistant, eadem praecipimus districtione compelli. Quod si quisquam creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum, eum ad restitutionem earum simili cogi animadversione mandamus. Judaeos vero ad remittendas ipsis usuras per saecularem compelli praecipimus potestatem, et donec eas remiserint, ab uni versis Christi fidelibus, tam in mercimoniis quam aliis, per excommunicationis sententiam jubemus communionem omnimodam denegari. Datum Laterani II. Nonas Januarii Pontificatus nostri anno secundo.

(Farlati Illyricum Sacrum VI. köt. 96. l.)