134. Gergely diákonbibornoknak levele a spalatoi papsághoz és néphez, melyben az új lesinai püspök számára azoknak segitségét kikéri. 1199.

Gregorius de Sancto Apostolo Dei gratia Sanctae Mariae in Porticu Diaconus Cardinalis carissimis amicis suis, universo clero, et populo Spalatensi salutem in eo, qui est vera salus. Universitati vestrae sit notum, quod nos venerabilem fratrem nostrum M. Farensem Episcopum benigne recepimus, et in iis, quae sibi novimus expedire, quantum cum Deo potuimus, auxilium ei impendimus et favorem. Verum quia ipsius promotio honorem vestrum videtur respicere ac profectum, universitatem vestram exoramus attentius, consulimus et hortamur, ut obstensione juris sui, ejus defensionem efficaciter adjuvetis. Credimus enim, et speramus in Domino, quod si ea, quae in litteris apostolicis continentur, sufficienter probata fuerint; quod in dicto Episcopo fuit per Spalatensem Ecclesiam constitutum, optatum finem, et debitum, auctore Domino, consequetur,

(Farlati Illyricum Sacrum IV. k. 216. l.)