133. I. Otakar cseh királynak levele III. Incze pápához, melyben jelentvén, hogy előbbi egybekelése egy közeli rokonával semmis házasság volt, házasságát Konstancziával, Imre magyar királynak nővérével, helybenhagyatni kéri. 1199.

Sanctissimo Patri suo Innocentio Sancte Romane Sedis Summo Pontifici O(tacharus) Dei gracia Rex Bohemie debite subieccionis reverenciam et obsequium. Cum vestre discrecionis cauta et potens auctoritas cunctis sciat et possit finem ac vobur dare negocijs, vestre notificamus Sanctitati, nos in puericia nostra cuidam consanguinee nostre, ipsa eciam in tenera etate existente, sine dotalibus instrumentis, preter parentum nostrorum conscientiam, insuper illius cognatis ignorantibus, adhesisse, et sic nos aliquot annis, sed non sinc hesione vtriusque consciencie, cohabitasse. Super autem nostra disiunccione littere a Romana Sede fuerunt impetrate, nec vuquam predecessores vestri, quamuis super hoc essent consueti (így), talem coutractum stabilire volucrunt, eo quod nos in quarto gradu consanguineitatis attingeremus; sed nescio qua de causa, Episcopus Pragensis beate memorie eidem supersedit negocio. Cum vero ex ea sobolem suscepissemus, statueramus pudori suscepte prolis consulere, et quod acciderat, sub silencio preterire. Verumtamen cum ab amicis nostris et utriusque sexus cognatis, nec non et aliis viris religiosis super eodem facto sepe argueremur, eo quod nobis non esset tutum tali copula detineri, nec ipsa a nobis secrecius et diligencius inquisita eandem consanguineitatem inficiaretur; vtile nobis visum fuit, indebite coniunccionis sustinere dissolucionem, quam cohabitare, et contra Ecclesie preceptum, et honestatem. Cum veru ipsa mecum esset in Regno, accesse runt vtriusque cognati, et nostrum in facie Ecclesie coram Episcopis judicibus ordinariis Regni nostri impecierunt contractum, asserentes illum impediente consanguineitate in tercio (gradu) non esse legitimum. Citati itaque pariter sumus ad judicum presenciam, et pro cognatis illius propinquioribus eciam est missum; sed nec ipsi, nec ipsa ad locum prefixum, quamuis eis esset tutissimus, noluerant accedere, qui ne potuissent accedere, nullum per nos habuere impedimentum. Accessit autem Episcopus Pragensis cum aliis viris venerabilibus ad praefatam vxovem et consanguineam nostram, et quid de eadem consanguineitate fatetur, inquiserunt; nec ipsa nos esse consanguineos difatetur. Cerciores itaque facti Episcopi, cum tribus edictis essemus vocati, et accusatores instarent, processerunt in eodem negocio, et auditis allegacionibus accusatorum, cum ipsa se contumaciter absentaret, septem nobilium virorum testimonium, eorundem iureiurando confirmatum super eadem consanguineitate, eo quod esset in quarto gradu, receperunt, sicque inter nos auctoritate Ecclesiastica sentenciam diuorcii promulgarunt. Quapropter, Sanctissime Pater, cum ista, sicut nobis videtur, rite sint acta, et nos in facie Ecclesie aliam duxevimus in vxorem, sororem scilicet dilecti et vobis in omnibus deuoti Regis Hungarorum, obnixe petimus hoc (így) matrimonii confirmacionem et a consanguinee nostre impeticione absolucionem. Preterea latorem presencium, Priorem Ecclesiam (?) monasterii nostri, virum religiosum, cuius fides nobis in onmibus est probata, non solum pro hac causa, sed eciam pro diuersis negociis, que sunt ad honorem Romane Curie vestre Sanctitati direximus, cui non minus in omnibus, quam nobis, credatis. Si que autem alie littere ex nostra parte apparuerunt,- - - - eis aut (?) istis integraliter prestetis consensum. (Sine dato.)

(A római Vallicelliféle Codexből közölte velem Dudik Beda; v. ö. szintén Erben K. J., Regesta Diplomatica Bohemiae et Moraviae I. köt. Prága 1855. 201. l. V. ö. Palaczky F., Italiänische Reise, Prága 1838. I. 18. l.; és Fejér Cod. Dipl. VII. k. 5. r. 151. l.)