132. III. Incze pápa a ragusai érseket és suffragan püspökeit a szent föld segítségére felszóllítja. 1199.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus... Ragusino Archiepiscopo et Suffraganeis ejus, et dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis et universis Clericis tam subditis, quam Praelatis in Ragusina Provincia constitutis salutem et Apostolicam benedictionem. Graves Orientalis Terrae miserias, et necessitates urgentes jam potius, peccatis exigentibus, deflere cogimur, quam referre, cum ad eum statum, si tamen status dicendus est casus, quod dolentes dicimus, eadem terra devenerit, ut nisi citius ipsius fuerit necessitati succursum, et occursum, conatibus paganorum, pauci Christiani, qui se defensioni haereditatis Domini, et Crucifixi obsequiis devoverunt, hostiles sagittas sui sanguinis effusione inebriaturi credantur, et paganorum gladios suis jugulis placaturi. Reliquiis desolationis illius terrae sine spe humani subsidii perdendis totaliter, et ab hostibus occupandis, nemo est, qui subveniat, cum de partibus illis pene omnes jain redierint peregrini. Id autem hactenus dominus Jesus Christus, ut probaret adhuc fortius fidem nostram, et intelligeret plenius, qui sunt ejus, misericorditer impedivit manus eorum in ipsos convertere, et eos inter se multiformiter discordantes permittens ad invicem desaevire, ut Christianis interim ad ipsius terrae subsidium excitatis, facilior daretur facultas recuperandi perdita, et de hostibus triumphandi. Recepimus enim litteras venerabilium fratrum nostrorum... Antiocheni et... Jerosolimitani Patriarcharum, Archiepiscoporum etiam, et Episcoporum utriusque Provinciae, similiter et carissimorum in Christo filiorum nostrorum A. Jerosolimitanorum, et L. Armeniorum Regum illustrium, et dilectorum filiorum... et... Magistrorum Jerosolimitanorum Hospitalis et militiae Templi, aliorumque multorum ipsius terrae miserias et necessitates plenius exponentes, et postulantes subsidium diutius exspectatum, cum plus ibi sperent dante Domino paucos hoc tempore propter Saracenorum discordiam profuturos, quam hactenus copiosus exercitus profuisset. Adjectum est etiam, quod cum jam inter Saracenos de paco tractetur, si priusquam subveniatur Jerosolimitanae Provinciae, inter eos fuerit concordia reformata; nisi Deus solus resistat, cum sit viris et viribus pene penitus destituta, non erit, qui eorum possit violentiam cohibere. Nos ergo cum fratribus nostris, ascitis etiam Episcopis, et aliis viris religiosis apud Sedem Apostolicam existentibus, de ipsius terrae subventione tractantes, ne videremur onera gravia humeris imponere subditorum, quae digito etiam movere nolumus, dicentes tantum, et aut nihil, aut modicum facientes, ut a nobis ad vos, et a vobis ad laicos benefaciendi derivetur exemplum, ejus exemplo, qui coepit facere et docere; decimam partem omnium reddituum, et proventuum nostrorum curavimus subventioni Orientalis Provinciae deputare, subtrahentes non modicum necessitatibus nostris, quibus, cura graviores sint solito, et ob hoc exigant graviores expensas, nostrae non sufficiant facultates, ut ei etsi nihil largiremur de proprio, modicum saltem retribueremus de suo, qui nobis sua miseratione tribuit universa. Et ut non solum in rebus, verum etiam in personis necessarium terrae subsidium destinemus, dilectos filios nostros S. tit. Sanctae Praxedis Presbyterum, et P. Sanctae Mariae in Via Lata Diaconum Cardinales Apostolicae Sedis Legatos, quibus jampridem imposuimus signum Crucis, illue proposuimus destinare, qui exercitum Domini vices nostras exequendo praecedant, et ad eos tanquam ad unum caput universi recurrant. Verum quia id quasi modicum, imo vere modicum ad tot necessitates ipsius Provinciae sufficere nullatenus reputamus, universitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, et ex parte Dei Omnipotentis in virtute Spiritus Sancti sub interminatione Divini judicii districte praecipimus, quatenus singuli vestrum saltem quadragesimam partem omnium ecclesiasticorum reddituum, et proventuum suorum, prius tamen deductis usuris, quarum solutio vitari non possit, in subsidium terrae Sanctae convertant, omnibus Clericis tam subditis, quam Praelatis, qui quadragesimam ipsam sponte et fideliter solverint, de Dei Omnipotentis misericordia, et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, quartam partem injunctae sibi penitentiae relaxantes, dummodo nulla fraus interveniat, et pia devotio suffragetur. Sciat autera se culpabiliter durum, et dure culpabilem, qui tantillum subsidium in tanta necessitate Creatori, et Redemptori suo negaverit exhibere, a quo corpus, et animam, et universa bona, quae habet, accepit. Et nos, qui licet indigni vices ejus exercemus in terris, hujus culpae duritiam nullatemus dissimulare possumus; nec aliquomodo credatis, quod per hoc in dispendium vestrum legem vobis imponere intendamus, ut a vobis imposterum quadragesima quasi debita, vel consuetudinaria exigatur, imo vobis nullum ex hoc praejudicium volumus generari, qui tantae necessitatis articulum nobis et vobis supervenisse dolemus; et quod similis de caetero non contingat, optamus. Volumus etiam, et nihilominus vobis praecipiendo mandamus, quatenus vos fratres, Archiepiscope, et Episcopi, in Metropolitana Ecclesia, vel si hoc ibi propter hostilitatem, vel aliud evidens impedimentum fieri non poterit, in duobus vel tribus locis Ragusiensis Provinciae, sine dilatione convenire curetis, et inter vos juxta formam mandati Apostolici de ipsius terrae subventione tractare, et post reversionem suam quilibet vestrum in sua Diocesi Concilium convocet sine mora, auctoritate nostra praecipiens Abbatibus et Prioribus, tam exemptis, quam aliis Archidiaconis et Decanis, et universis omnino Clericis in ejus Diocesi constitutis, justa aestimatione proventus et reditus suos taxent, et infra tres menses post factam eis denunciationem, quadragesimam partem valoris eorum sub ipsius Episcopi testimonio, et aliquot virorum religiosorum, adhibitis nihilominus ad cautelam aliquibus laicis fidelibus et discretis, in locum idoneum ejusdem Diocesis non differant consignare, quod et nos vobis, fratres Archiepiscope et Episcopi, sub eadem districtione mandamus. Ab hac autem generalitate monachos Cistercienses, Praemonstratenses Canonicos, Eremitas Grandimontenses, et Cartusienses excipimus, quibus super hoc mandatum injungimus speciale. Nolumus autem, ut ii, qui redditus suos et proventus diligenter aestimare curaverint, praemissae transgressionem districtionis incurrant, siquidem non ex certa scientia, sed ignoranter potius quadragesimae forte aliquid subtraxerint; dura tamen, postquam recognoverint defectum suum, quod minus solverint, plenarie recompensent. Si quis autem, quod absit, quadragesimae persolvendae aliquid ex certa scientia subtraxerit, cum digne satisfecerit, ab hujus transgressionis debito penitus sit immunis. Nec miretur quisquam, aut etiam moveatur, quod hoc sub tanta districtione praecipimus, cum summa necessitas id exposcat; nam etsi voluntarium esse debeat Divinae servitutis obsequium, legimus tamen in Evangelio de invitatis ad nuptias Dominum praecipisse, ut compellerentur intrare. Mandamus praeterea, ut vos, fratres Archiepiscope et Episcopi, quadragesimam ipsam per vestras Dioceses instanter exactam et collectam fideliter faciatis juxta praedictam formam in tuto loco deponi, summam omnem per vestras litteras et speciales nuncios nobis, quam citius fieri poterit, expressuri. Ad haec in singulis Ecclesiis trumcum concavum poni praecipimus, tribus clavibus consignatum, prima penes Episcopum, secunda penes Ecclesiae Sacerdotem, tertia per aliquem religiosum laicum conservandis, et in eo fidelis quilibet, juxta quod eorum mentibus Dominus inspiraverit, suas eleemosynas deponere in remissionem suorum peccatorum moneantur, et in omnibus Ecclesiis semel in hebdomada pro remissione peccatorum, et praesertim offerentium, missa publice decantetur. Concedimus autem vobis, fratres Archicpiscope et Episcopi, ut circa eos, qui de bonis suis terrae Sanctae voluerint subvenire, de discretorum virorum consilio, qualitate personarum, et rerum qualitate pensatis, et considerato nohilominus devotionis affectu, opus injunctae poenitentiae commutare possitis in opus eleemosynae faciendae, Volumus insuper, ut adhibitis vobis, ubi poterunt inveniri, duobus fratribus, uno Jerosolimitani Hospitalis, et alio Militiae Templi, aliisque religiosis 209laicis et discretis militibus, vel aliis bellatoribus, qui signum Dominicae Crucis assumpserunt, si in suis non poterunt sumptibus transfretare, congrua de eadem summa stipendia ministretis, sufficientia ab eis cautione recepta, quod in defensione terrae orientalis per annum vel amplius, juxta quantitatem subsidii commorentur, et si, quod absit, in via decesserint, susceptum subsidium non in alios usus convertant, sed reddant potius in stipendia bellatorum, qui etiam cum redierint, non prius absolvantur a praestita cautione, quam litteras Regis vel Patriarchae, aut Jerosolimitani Hospitalis, vel Militiae Templi Magistri, aut etiam Legati nostri vobis exhibuerint, de mora ipsorum testimonium perhibentes. Quia vero summa necessitas exigit, et communis requirit utilitas, ut populus Christianus non solum in rebus, sed etiam in personis contra paganos in succursum terrae Sanctae sine dilatione, succurrat, fraternitati vestrae per Apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus ad exhortandos et inducendos fideles per vos ipsos et alios viros idoneos prudenter et diligenter instetis, ut qui sufficientes fuerint ad bellum Domini praeliandum, in nomine Domini Sabaoth signum Crucis assumant; alii vero juxta suarum sufficientiam facultatum pias eleemosynas largiantur. Nos enim de Dei misericordia et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa, quam Deus nobis, licet indignis, ligandi et solvendi contulit, potestate, omnibus, qui labores hujus itineris in personis propriis subierint, et expensis, plenariam peccatorum suorum, de quibus cordis et oris egerint poenitentiam, veniam indulgemus, et in retributione justorum salutis aeternae pollicemur augmentum. Eis autem, qui non in personis propriis illuc accesserint, sed in suis tantum expensis juxta facultatem, et qualitatem suam, viros idoneos destinarint illue per annum moraturos ad minus, et illis similiter, qui licet in alienis expensis, in propriis tamen personis assumptae peregrinationis laborem impleverint, plenam suorum concedimus veniam peccatorum. Hujus quoque remissionis volumus esse participes juxta quantitatem subsidii et devotionis affectum omnes, qui ad subventionem ipsius terrae de bonis suis congrue ministrabunt. Personas insuper ipsorum, et bona eorum, ex quo Crucem susceperint, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, nec non sub Archiepiscoporum 210et omnium Praelatorum Ecclesiae Dei defensione consistant; statuentes, ut, donec de ipsorum obitu vel reditu certissime cognoscatur, integra maneant, et quieta consistant. Quod si quisquam contra praesumpserit, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatur. Si qui vero proficiscentium illuc ad praestandas usuras juramento tenentur adstricti, vos, fratres Archiepiscope et Episcopi, per vestras Dioceses creditores eorum, sublato appellationis obstaculo, eadem districtione cogatis, ut eos a sacramento penitus absolventes, ab usurarum ulterius exactione desistant. Quod si quisquam creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum; eum ad restitutionem earum, sublato appellationis obstaculo, districtione simili compellatis; Judaeos vero ad remittendas ipsis usuras per saecularem compelli praecipimus potestatem, et donec eas remiserint, ab universis Christi fidelibus, tam in mercimoniis, quam aliis, per excommunicationis sententiam, eis jubemus commumonem omnimodam denegari. Horum autem vos, fratres Archiepiscope et Episcopi, singulos in suis Diocesibus executores esse volumus et mandamus, quae tam diligenter et fideliter exequamini, ut in disiricto novissimae discussionis examine, cum adstabitis ante tribunal Christi, dignam debeatis reddere rationem.

Datum Laterina kalendas Januarii, Pontificatus nostri anno secundo.

(Farlati, Illyricum Sacrum VI. köt. 84. sk. ll.)