130. III. Incze pápa Henriket, kolosi esperestet és esperestségét az apostoli szék pártfogása alá veszi. 1199.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Henrico Archidiacono Clusiensi salutem et Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota, quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, personam tuam cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autera Archidiaconatum Clusiensem, cum omnibus pertinentiis suis, sicut illum juste possides et quiete, devotioni tuae auctoritate Apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli se noverit incursum. Datum Laterani XVIII. kalendas Januarii, Pontificatus nostri anno secundo.

(Migne, Innocentii III. Romani Pontificis Opera, Páris 1855. I. köt. 808. l. V. ö. Fejér Cod. Dipl II. köt. 349. l.)