129. III. Incze pápa a spalatoi káptalannak meghagyja, hogy a lesinai püspökség érdekei felett őrködjön. 1199.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Capitulo Spalatensi salutem et Apostolicam benedictionem. Cum venerabilis frater noster M. dictus Farensis Episcopus venerabilem fratrem nostrum N. Farensem Episcopum asserentem, postulationem suam esse per Sedem Apostolicam approbatam, transisse proponat ad Ecclesiam Jadertinam, et in ea ut Archiepiscopum ministrasse, et in Farensi Ecclesia alium sibi substituere voluisse, se vero ad Farensis Ecclesie regimen fuisse, illo transeunte, vocatum: prefatus vero N. Episcopus ad civitatem Jadertinam, unde fuerat oriundus, non transisse, sed accessisse proponat, et in ea se non Archiepiscopum, sed Archidiaconum ministrasse, ac dictum M. Farensem se in Ecclesia Farensi fecisse intrudi, et nos inquisitionem horum duxerimus committendam: sollicite volumus precavere, ne interim in eadem Farensi Ecclesia aliquid in spiritualibus vel temporalibus detrimentum incurrat. Ipsam ergo vestre sollicitudini committentes, donec aliud statuamus, discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus taliter ipsi providere curetis, quod occasione controversie huius aliquod dispendium non incurrat. Datum Laterani II. Idus Julii, Pontificatus nostri anno secundo.

(Migne, Innocentii III. Summi Pontificis Opera I. köt. 863. l.; Theiner Monumenta Vetera Slavorum Meridionalium I. k. 15. l.; Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 246. l.)