124. Imre király sz. Gothard monostorának alapítványi birtokát megerősíti. 1198.

In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. Hemmericus Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rameque Rex in perpetuum. Quum Regie dignitati congruit et honori, si uirorum uita religiosorum securitatis sue et pacis per nos sumat incrementum, hominis nostri Leusse, uidelicet Besprimiensis Canonici studuimus testimonio cognoscere, que hactenus fratrum Sancti Gothardi ex iure elemosinarum absque alicuius priuilegij assertione et hominum contradictione tenuit Ecclesia: et sic accepta certitudine presentis scripti uolumus patrocinio communire, ut et illi, per quos sunt Ecclesie collata, proficiant ad salutem, et nobis ad presens perpetuumque suffragentur anime remedium. Igitur fratribus Cysterciensis Ordinis in Sancto Gothardo sub regulari uita degentibus, confirmamus omnia, que a Symone uel alijs fidelibus in elemosinarum largitione noscuntur oblata, predia uidelicet et seruos, quorum nomina hec sunt. Vbi monasterium situm est: Hamard et tres filij eius; Queseud; Warou, Stephane cum filijs et filiabus suis; Negu cum filia, fratres quoque ipsius Jacob et Bulchov; Much cum filijs suis; Martinus cum filijs suis, quem Comes Laurentius dedit; Behed filius Mence; Joahun filius Puruete; Theke; Scombot, quem Macho dedit pro anima sua; Sculgad oblatus ab Wzd conuerso. Dedit et aliud predium idem Symon, quod Bothian dicitur, cuius terra communis est cum cognatis eiusdem Symonis, quam precepto piissimi Bele Regis cum cumulis et signis certis assignauit pristaldus Jacobus uidelicet Centurio de Ferreo Castro. Et hec (sunt) nomina seruorum in eodem predio consistentium: Pethe cum uxore, filijs et filiabus, Cheke cum filio, Chom cum filio et filiabus, Chekesc cum filijs et filiabus, Aruhd, Munka cum uxore, filijs et filiabus, Burgard cum uxore, filijs et filiabus, Budur, Lechk. In territorio eiusdem predii Comes Laurentius dedit terram ad unum aratrum. Dedit et alibi predium idem Comes, quod Wossian dicitur, a pristaldo prefato certis terminis et cumulis assignatum, et seruis, quorum nomina hec sunt: Phitoch et duo filii eius, Bekv et Bika cum uxoribus, filijs et filiabus, Apungna cum uxore, filijs et filiabus. Dedit et in Almas predictus Comes terram ad duo aratra, et septem uineas, et seruos, quorum nomina hec sunt: Chuk filius Weng cum uxore, filijs et filiabus; Wassa cum uxore, filijs et filiabus, pro quo se (így) redemit nonas de seruitute Ecclesie; ita tamen, quod ipse libere seruiat Ecclesie; Chuda cum filijs et filiabus, quia uxor libera est. In eodem predio Comes Dionisius dedit tres uineas, Henche Comes unam. Exceptis bis habentur quinque uinee. Preterea ad Sacrum Fontem Wgrinus Geuriensis Episcopus predictis fratribus de Sancto Gothardo concessit capellam cum ninea. Cui terram adiacentem precepto pie memorie Bele Regis Egidius, tunc temporis Ferrei Castri Comes certis terminis et cumulis assignauit. Circa eundem Sacrum Fontem, in territorio uidelicet Noui Castri habent uineas, quas sepe dicti fratres cum consensu et elemosina patris nostri, gloriosi Bele Regis, partim a subscriptis hominibus comparauerunt, partim in elemosinam susceperunt. Quorum nomina hec sunt: Petrus, Jacobus presbiter, Eurhardus, Gerolt, Lippoldus, Wlker, Otto, Gerolt, Henricus, Bertoldus, Wlfer, Tym. Que sicut a patre nostro eisdem fratribus hactenus noscuntur absque alicuius tributi exactione collate, sic in perpetuum liberas confirmamus eis possidendas. Et duo molendina cum curia sua in Ferreo Castro, sicut a Symone fuerat relicta, possideant. Vt igitur hec nostre confirmationis carta perpetue stabilitatis robur obtineat, nostri sigilli impressione placuit munire; statuentes, ne quis unquam contra eam aliquid audeat attemptare, aut ausu temerario contradicere. Anno Incarnationis Dominice millesimo centesimo nonagesimo VIII°. Datum per manus Catapani Agriensis Episcopi, aule Regie Cancellarij. Venerabili Job Strigoniensi Archiepiscopo existente, Saulo Colocensi Archiepiscopo; Calano Quinque-Ecelesiensi, Vgrino Geuriensi, Johanne Chanadiensi Electo; Mogh Palatino Comite et eodem Bachiensi, Nicholao Comite de Suprun. Mika Comite de Bichor.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a király nagy pecsétje rózsaszínű selyem zsinoron függ; a herczeg Batthyáni család levéltárában. Kivonatát l. Fejérnél Cod. Dipl. II. köt. 326. l.)