122. A spalatoi káptalan küldötteinek, kik Romába indultak, hogy az érsekkel fennforgó egyenetlenségek tárgyában eljárjanak, jelentése. 1196.

Venerabilibus fratribus et dominis A. Primizerio, M. sacriste, et ceteris, G. Archidiaconus et G. Archipresbyter cum omnibus fratribus omnem salutem. Noverit vestra fraternitas, quoniam licet importunitas temporis per multorum dierum spatium nos detinuerit in insulis Jadere, tamen quiuto decimo die transmeavimus, et omnes sani et illares marchiam pervenimus, ubi honorifice recepti fuimus, et ibi certissime accepimus, quod littere nostre prevenerunt Archiepiscopum, et cum domino Pape representate fuerunt. Archiepiscopus, postquam venit, nondum fuit receptus in Curia. Dominus Papa cum Romanis concors est, et nunc est Florentini, et in festo Sancti Johannis dicitur, quod cum Rege Sicilje debet insimul esse.

(Másolata, a bécsi cs. k. udvari levéltárban.)