121. III. Czelestin pápa a spalatoi érsek és megyéjének papsága közti egyenetlenségek elintézését helyben hagyja. 1196.

Caelestiuus Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Archiepiscopo, et dilectis filiis Canonicis Spalatensibus salutem et Apostolicam benedictionem. Cum inter te, frater Archiepiscope, et tuae civitatis Clericos, super variis articulis quaestio verteretur, eam nostro conspectui praesentastis, ut sub nostro examine ventilata fine debito clauderetur; a quibus utique Clericis tu, frater Archiepiscope, postulabas, ut quartam partem decimationis, et oblationum de corpore civitatis tibi debitam exhiberent. Petebas etiam, ut eo tempore, quo ad Romanam Curiam accederes consecrandus, se Romanum Pontificem, Imperatorem, vel Regem causa visitationis adires, tu, vel successores tui, idem Clerici tibi adjutorium impenderent opportimum. Ipsi vero tibi ad haec taliter respondebant, quod cum praedecessores tui quinque hebdomadarios, Presbyterum scilicet, Levitam, Subdiaconum, Acolithum, et Sacristam per totam tenerentur hebdomadam procurare, et hoc eis importabile videretur, ita couvenenmt cum Canonicis, ut pro recompensatione procurationum supradictarum haberent ipsi quartam partem decimationis et oblationum de corpore civitatis, sicut in scriptis bone memorie Gaudii, Gerardi, et Petri praedecessorum tuorum continetur expressum. Petebant insuper duodecim prandia constitutis et certis festivitatibus anni percipienda, potationes Sabbathorum, et procurationes tribus hebdomadariis singulis diebus Dominicis exhibenda. Cum igitur nos multis et variis negotiis occupati, ad haec intendere non possemus, venerabilem fratrem nostrum J. Viterbiensem Episcopum Sanctis Clementis, et dilectum filium C. de Sancto Apostolo Sanctae Mariae in Porticu Diaconum Cardinales vobis concessimus auditores; in quorum siquidem vos praesentia constituti post multas disceptationes et allegationes hinc inde saniori usi consilio taliter convenistis, quod quartam partem decimationis et oblationum civitatis vos Clerici ipsi Archiepiscopo constituetis, et tu, frater Archiepiscope, dabis Clericis memoratis de ipsa quarta parte decimationis et oblationum per tuum procuratorem anuuatim viginti perperos pro recompensatione supradictarum procurationum, et quod residuum fuerit de ipsa quarta, in usus tuos, et commodum convertatur. Praeterea sex tantum prandia dabis eisdem statutis festivitatibus anni, scilicet Sancti Domnii, Pentecostes, in Translatione Beati Domnii, Sancti Anastasii, Sanctorum Cosmae et Damiani, et Sancti Vincentii; potationes Sabbathorum, et tribus hebdomadariis singulis Dominicis diebus procurationes. Ab omnibus, et aliis adjutoriis, quae a totius civitatis Clericis debito expectabas, tam pro te, quam pro successoribus tuis praedictos Clericos perpetuo reddes immunes. Quam utiqne conventionem amicabilem de assensu et voluntate utriusque partis factam, nos ratam habentes, et firmam, non obstantibus scriptis supradictis, vel aliis in praejudicium ipsius Archiepiscopi apparentibus, eam auctoritate Apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursum. Datum Laterani XVII. kalendas Julii, Pontificatus nostri anno sexto.

(Ugyanott III. köt. 226. l.)