116. Chaza a spalatoi szent Benedeki zárda fejedelem-asszonya, Péter érsek itéletének folytán Aballo nevű birtokát esküvel bebizonyítja. 1192.

In Christi nomine. Anno Dominicae Incarnationis 1192., Indictione vero X., tempore Grubessae Comitis, et in Bucaratu filii Caruculi hoc actum est, quod praedicto tempore clericus Vita Sancti Cypriani plebanus, nepos Mundizi contra me Chazam Sancti Benedicti Abbatissam insurgens, ut de terra, quae est Aballo, quam olim Mariula Heclene Monasterio obtulerat, coram Archiepiscopo responderemus, assidue instabat. Constituto itaque termino, et die pro optinendo Monasterii jure coram Petro Archiepiscopo, et universo Capitulo in curiali palatio astitimus. Igitur nobis jam dictus clericus Vita de praedicta terra proposuit asserens, ipsam Sancti Cypriani esse. Nobis itaque ad invicem disceptantibus, quam longo temporum curriculo ipsa terra jure haereditario Monasterium usus fuerat, mihi Abbatissae Archiepiscopus simul cum Capitulo sacramento, quia praefata terra non Sancti Cypriani, sed nostri Monasterii est, judicavit, et ex inde diaconum Salicetum nobis praestaldum tribuit; quod sacramentum his scientibus presbytero Miche, diacono Helia Strescio, et Ville fecit. Et ego Sabatius Subdiaconus Notarius hujus rei praestaldus scriptor et testis fui.

(Farlati, Illyricum Sacrum III. köt. 225. l.)